Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5788. 1642 juli 14. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Rediit ad nos Amstelodamo filius qui aliquam illic honoris spem affulgere et amicos studiis satis promtos asseverat,Ga naar voetnoot2 libellum vero LaurentiadaeGa naar voetnoot3 a cordatis viris omnino improbari, ut ipse in suis litteris latius scribet.Ga naar voetnoot4 De morbo filii maiorisGa naar voetnoot5 dolet sane. Ubi convaluerit, spero operam daturum ut tibi minus displiceat sibique magis consulat. Minor filiorum in castris Vinariensibus bene valet et magni aestimatur. Ipse centuriae suae supplementum XXVI militum Gallorum adiunxit e novis copiis.Ga naar voetnoot6 Quod pro concordia ecclesiastica laboras, bene facis, quanquam res eo loco esse non videtur ut magnos ex eo labore tibi fructus possis promittere. Si compages ecclesiae adhuc integra esse[t], forte plus ponderis argumenta tua adferrent; melius enim foret intacta iura servari quam post vulneratam causam remedium afferri. Aurati consilium probare non possum,Ga naar voetnoot7 qua in re adsentiri mihi memini olim Cordesium et iam Mileterium, quorum uterque privatas istas ad ecclesiam romanam, quae nihilo iam purior quam antea, secessiones e re publica esse non putant.Ga naar voetnoot8 Epistola tua ad Laurentiadem me absente hic divulgata est.Ga naar voetnoot9 Auctorem nondum scio, illud scio versionem UtenbogardoGa naar voetnoot10 non displicuisse, neque malo aut animo aut consilio factam. | |
Valde mihi dolet casus Thuani et reliquorum, et male iis metuo.Ga naar voetnoot11 De Bulionio omnino actum esse nemo hic dubitat.Ga naar voetnoot12 Princeps post discessum Melonis forte Flandriam repetiturus est ut eo pacto hostiles dividat copias.Ga naar voetnoot13 Regina mater III huius mensis post meridiem obiit,Ga naar voetnoot14 christiane sane, quippe quae inimicis suis offensam ex animo condonaverit. In Anglia paulo melius se res regiae habiturae videntur, multis e nobilitate ex parlamento dilabentibus. Et iam rex Novum Castellum, vicinum Scotiae oppidum, praesidiis insedisse dicitur seque ad vim repulsandam parare. Recte iudicas legatos nostros a regina hic detineri, qua spe incertum est. Illud constat sine regiae auctoritatis iactura intercessores concordiam sarcire non posse.Ga naar voetnoot15 Naves Danicas quae cum aliquammulto milite Portmudae appulerant, a parlamentariis arresto inclusas publicus hic sermo est. Dissertationem de origine gentium AmericanarumGa naar voetnoot16 iam absolvit Blavius, Lucanum aggredietur,Ga naar voetnoot17 de liturgiis aliisque quae scribis ipsum monebo.Ga naar voetnoot18 Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XIV Iulii 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Iulii 1642. En in dorso: 14 Iulii 1642 W. de Groot. |
|