Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 227]
| |
Cum intelligam minus te esse seditiosum quam sunt non pauci tui ordinis et ab aliis impulsum ruere te magis quam ire, volo tibi dare fidele consilium, ut Sacras Literas diligenter | |
legas, non quales fluunt per rivos lutulentos, sed quales e limpido fonte; pro confessione Belgica legas confessiones veterum christianorum, quae exstant in libris ipsorum apologeticis; pro Institutionibus Calvini Commonitorium Vincentii Lirinensis;Ga naar voetnoot2 pro catechismo UrsiniGa naar voetnoot3 catecheses Cyrilli;Ga naar voetnoot4pro actis synodi Dordrechtanae acta synodorum universalium. Id si facere velis sine studio partium in quibus natus educatusque es, facile videbis non Grotium papizare, sed Laurentiaden nimis diu calvinizare. Res iudicatas quod attinet, sunt apud vos iurisperiti, quos consulere potes. Hi tibi dicent praesumi pro iis, quae iudicata sunt a legitimo iudice, observata ea iudiciorum forma, quam leges publicae praescribunt. Quae a iudice non legitimo aut non legitimo modo facta sunt, ea praesumptionem habere contra se. Aliter si sentias, non bene mereberis de posteris Wilhelmi principis Arausionensis et Casparis Coliniaci,Ga naar voetnoot5ut iam de domo Palatina nihil dicam. De me hoc tantum addam, vitae meae privatae testes esse plurimos, qui me novere, publicarum vero actionum eos, quorum sub imperio fui, qui sciunt me ita ut debui custodiisse mandatorum fines. Id quanquam magna mihi mala attulit, fecisse me non paenitet. Solatia a Deo et accepi et maiora exspecto.
Lutetiae, mense Maio anni 1642. |
|