Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5775. 1642 juli [5]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Probo quod Blavius nostra pro pace ecclesiae recudit.Ga naar voetnoot2 Velim et scire quid de Lucano, poematis, Anthologia exspectare debeam.Ga naar voetnoot3 Nam si possim, nolim quicquam relinquere heredum curae, itaque rogo hac in re me quantum potes adiuves. Videbimus quid dicturi sint RivetusGa naar voetnoot4 et Laurentiades.Ga naar voetnoot5 Nihil causae video cur causam pacis ecclesiasticae a me susceptam bonis, ni fallor, conditionibus deseruisse dicas. Liturgias veteres edidere CassanderGa naar voetnoot6 et Pamelius.Ga naar voetnoot7 Exstant et seorsim Syriacae et Arabicae et Graecae duae Basilii et Chrysostomi.Ga naar voetnoot8 Sane et missae Latinae complures a RhenanoGa naar voetnoot9 et aliis editae. Haec omnia simul edi non abs re esset si editioni vellet curam suam contribuere Vossius, abs quo exemplar de Idololatria alterum quod accepe- | |
ramGa naar voetnoot10 dedi Cordesio.Ga naar voetnoot11 Literas eius accepi,Ga naar voetnoot12 in quibus multa sunt mihi utilia, ut et in tuis, si quando pacis adversariis erit respondendum. Gaudeo domino Utenbogardo, quem quanti faciam et facere debeam optime nosti, institutum nostrum et quas monstro ei proposito convenientes vias non improbari. GeesteranumGa naar voetnoot13 et alios qui pietatis causa multa pertulerunt, spero cum tempore visuros quam nihil ad illam pietatem profuerint tot novae ecclesiae, novi ritus, novum regimen, et ad nutriendum dissidium libido omnia ante dicta interpretandiGa naar voetnoot14 in pessimam partem, quae meliore ansa, si dilectio adfuisset, arripi poterant. Malos mores qui mansere corrigi aequum est, sed an non hoc melius successurum fuerit, si quisque semet repurgans pro repurgatione aliorum preces ad Deum tulisset, et principes et episcopi correctionem desiderantes, non rupta compage, per concilia universalia in id laborassent. Dignum est de quo cogitetur. HasselariosGa naar voetnoot15 de eo cogitare ut filium nostrum, quem alii et mihi et patriae inutilem reddere volunt, faciant patriae utilem et mihi minus indecorum gaudeo; multumque ipsis debeo eo nomine. Deus illorum conatus et mea vota prosperet ne plus adhuc doloris per eos accipiam a quibus solatia huius aetatis exspectare debebam. Si quando ad nos transcurrere poteris, facies rem mihi gratissimam. Hoofdii historiaGa naar voetnoot16 ut credo plena erit veris ideoque non omnibus grata. Vossii liber de Tribus symbolis non poterit non esse utilis;Ga naar voetnoot17 utinam eo loco esset ubi ea, quae et optime novit et optime explicare potest, pro ecclesiae pace dare possit posteritati, nulla magis re eam demeriturus. Plane ita arbitror venire saecula in quibus tantum futurum sit litigandi taedium, quanta fuit iam pridem prurigo. Quae autem et me et te monuit Vossius, eorum meminero ubi erit opus.Ga naar voetnoot18 Qui epistolam meam ad Laurentiadem Belgicam reddidit parum fuit illarum rerum intelligens.Ga naar voetnoot19 De Amstelodamensibus antehac rebus, quae me mones, perutilia sunt et invenient suum locum suo tempore. Guebriani res in bono esse locoGa naar voetnoot20 et publice et privatim gaudeo. Perpinianum nondum eo famis perductum est quo vellent Galli. Et non sunt edaces Hispani. Cardinalis novas habet vomicas et denuo inciditur Tarasconae, in cuius oppidi arce custodiuntur Thuanus noster et Chavigniacus, nam ipse Sanctimarcius in arce Montispessuli custoditur, tristi rege quod eius careat consuetudine. Cardinalis rursum gubernat omnia. Sed rex eum nondum vidit, tribus tantum leucis ab eo dimotus. In Anglia quid futurum sit valde incertum. Audio legatos Batavos rogatu reginae Angliae adhuc detineri.Ga naar voetnoot21 Nescio an spes eius pependerit ab ea Gallicae aulae mutatione, quae incipiebat | |
se aperire, an ab alia aliqua causa nobis incognita. Parlamentarii ulterius progrediuntur quam vestrae ferunt literae. Volunt enim iura regia esse deposita revocabilia ad nutum parlamenti.Ga naar voetnoot22 Walonem MessalinumGa naar voetnoot23 gaudebo videre, ubi se dabit occasio mittendi. Et episcopi catholici et senatores advocatique partis alterius in meis contra RivetumGa naar voetnoot24 optimam credunt ostendi viam ad sanandum ecclesiae vulnus. Deus multos det talia cogitantes. Valde desidero nostra postrema pro pace ecclesiae opuscula in Anglia legi. Vereor ne minus id curent librarii. Fac quod potes, et optimae matri uxorique tuae et liberis omnia dic quae dici par est, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 2 [sic] Iulii 1642.
Rotterodamensia nostraGa naar voetnoot25 edi et quamprimum opus est. Rogo me adiuves quantum sine tuo damno fieri potest. Nescio an Mileterii librumGa naar voetnoot26 acceperis et quae per dominum StradiumGa naar voetnoot27 alia misi. Auratus noster se dedit communioni romanae, id est monsieur d'Or.Ga naar voetnoot28 In Animadversionibus ad Animadversiones Riveti, fol. 10, pro ‘praeferri’ scribendum: praeferre.Ga naar voetnoot29 Captus est in Italia dux Bulionius. Multis idem eveniet si diu vivat cardinalis. Videtur mihi fuisse horum parum peritus qui epistolam meam ad Laurentiadem transtulit. Si nosti quis sit, indica, quaeso. Filius meus maximus natuGa naar voetnoot30 in gravissimum morbum incidit. Incipit corpore revalescere, utinam et animo. Ego circa eum feci quod debui, sic et circa alios faciam. |
|