Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5712. 1642 mei 10. Aan G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Vir praestantissime, Proximis his diebus aliquid nactus otii legi ea qua omnia tua soleo aviditate et animi affectu | |
tua de Idololatria,Ga naar voetnoot2 in qua contra fecisti quam nunc fieri solet. Plerique enim titulos suos opere non implent; tu aliter nos decipis plus dando quam eras pollicitus. Nam praeter omnium gentium historiam, naturae totius nobis mysteria aperis et in tanta rerum congerie servas, quod difficillimum est, ordinem. Praeterea quoties veterum aut scriptura aut sensus in controversiam venit, ostendis quam exacta sit iudicii tui trutina. Tum vero pietatis ac probitatis semina ita ubique inspergis, ut non alium norimGa naar voetnoot3 librum efficaciorem corrigendis seculi moribus. Pro his omnibus quantum tibi omnes rerum bonarum studiosi debeant, satis intelligo inque eo debito publico meam agnosco partem. Sed propiore insuper merito tibi obstringor, cum me toties et quidem tam honorifice nominare voluisti, ubi id tibi sine ulla culpa omittere licuit.Ga naar voetnoot4 Nimirum occasionem me ornandi non arripuisti, sed quaesivisti, ne unquam posteritas ignorare possit, quantum me amaveris. Coepere iam excudi nostra Annotata ad Testamentum Vetus.Ga naar voetnoot5 A Pentateuchi fineGa naar voetnoot6 non longe absumus. In iis tam multa sunt plane convenientia cum iis, quae abs te dicta sunt, ut qui rem non norit, credere possit me nimis familiariter tuis rebus usum. Ego vero his velut concordantium inter nos animorum testimoniis gaudeo. Ubi filius tuusGa naar voetnoot7 ex Italia redierit, dabimus operam norit quanto apud nos sit in pretio. Deus eum tibi ac matri, vos ambos ipsi liberisque caeterisGa naar voetnoot8 praestet incolumes in laetis rebus, praestantissimae Claritudini tuae addictissimus,
| |
Lutetiae, 10 Maii 1642.
Iam literas has signaveram, cum donum abs te magnum accipio, et tuos et filii de Idololatria libros. Gratias habeo maximas. Reddere possum libros et ego possum nuttere, sed non tales. Tu et me et alios docere plurima nosti, ego tibi tantum ostendere quae nosti.Ga naar voetnoot9 | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Gerardo Joanni Vossio. Bovenaan de brief in de uitgave der Epist. eccl.: Hugo Grotius Gerardo Vossio S.P. In de marge van de copie te Rotterdam: D. Vossio patri. |
|