Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5954. 1642 november 15. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Vidi libellum Germani qui hic infamis est,Ga naar voetnoot2 ut mihi Hambraeus dixit, non tantum ob ebriositatem et calumnias, verum etiam ob mantelli furtum.Ga naar voetnoot3 Hambraeus ei egenti de suo pecuniam dedit et aliis auctor fuit ut darent. Vides quam illi referat gratiam. Haud dubium est quin ab aliquibus emptus sit ad reperienda et edenda tot mendacia. Filius meusGa naar voetnoot4 nunquam illum audivit docentem; nunquam apud Ransovium pransus est.Ga naar voetnoot5 Nihil scit de versione Lutheri. | |
Inde metire caetera. Quid proponant sibi qui hunc hominem in me incitarunt, et ex ipsius scripto et ex epistola RivetiGa naar voetnoot6 patet. Ego eius sum aetatis, ut privatam vitam optare magis quam reformidare debeam. Neque tamen puto talibus telis mihi quicquam noceri posse. Gallus ille qui meum et Mileterii laborem tam candide probat,Ga naar voetnoot7 velim scire quis et qualis sit, ut videam an, quid et quomodo respondere ei debeam.Ga naar voetnoot8 Epistolam eius quanquam probo, ego non edam, tum ne pecunias corrogare videar, tum quod isti obtrectatores melius quam silentio nostro puniri non possunt. Nostras editiones, id est Lucani, poematiorum, Anthologiae summopere tibi commendo.Ga naar voetnoot9 In id enim propero, ut omnia unde aliquid redundare ad posteros potest utilitatis, faciam publici iuris. Valde aveo scire quid acturi sint cum Zelandis Hollandi.Ga naar voetnoot10 Quod domino Utenbogardo non respondi, id non eo evenit quod non summe venerer virum valde pium et eruditum et de me optime semper meritum. Sed in isto negotio metui ne epistola mea per mortalitatis aut alios casus veniret in manus malorum interpretum. Quae ipsa causa est cur et uxori tuaeGa naar voetnoot11 non responderim eademque cautione in isto quidem negotio uti posthac constitui. At si quid facere possim gratum domino Utenbogardo, faciam et si qua materia se ad scribendum dederit, non negligam. De Cordesii catalogo ero memor.Ga naar voetnoot12 Commendo me nostris, tibi obligatissimus,
| |
15 Novembris 1642. |
|