Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5961. 1642 november 22. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Thuani causa melius cognoscetur et diiudicabitur, ubi haec δυναστεία transierit.Ga naar voetnoot2 Accepi et alterum quod misisti exemplum scripti adversus LaurentiadenGa naar voetnoot3 et versionem Belgicam libelli τοῦ λυπογύτου [sic ],Ga naar voetnoot4 ut eum Hambraeus appellat.Ga naar voetnoot5 Non parum Deo debeo, quod qui me laedere volunt ita mentiuntur impudenter, ut a quovis non pariter insaniente deprehendi possint. Miror quid illis hominibus sit animi, qui regis nomen regi Carolo facere volunt controversum.Ga naar voetnoot6 Regem quoque Galliae non obscure irrident. Si tribuni Germani libertatem sacrorum a rege habent, quin utantur domi suae.Ga naar voetnoot7 Ego eos non impediam. Domi meae nec illi imperant, nec rex ipse. Quod si domi meae paterer aliquem sic docere ut iste scribit, et infamia et bonorum odia me premerent, neque abessem hic a periculo commotae plebis. Scholarum praeceptores alii Lutetiae non sunt quam catholiciGa naar voetnoot8 et ad eos ipsi reformaturientium ministri suos liberos mittunt. Apud CardinalemGa naar voetnoot9 vero Kniphusius, qui Hamburgi praesidio praeest, bonus calvinista,Ga naar voetnoot10 filium suum collocasset, nisi adolescentis mors hic intervenisset. Sunt et alii apud Cardinalem eius religionis, quibus eo nomine nullum fit negotium. De dando in Delphini ministerium puero nihil unquam audivi. Filius vero meusGa naar voetnoot11 de versione Lutheri adeo locutus non est, ut eam nec noverit. Isti vero scriptori ego quomodo nocere voluissem, qui de eo nunquam cogitaverim. Quid in Hogerbetiano fiat negotio, libenter cognoscamGa naar voetnoot12 exspectaboque novos Borboritae partus cum amicorum consilio quid faciendum sit.Ga naar voetnoot13 Nostra editio Annotatorum ad Testamentum Vetus iam ultra dimidium procedit.Ga naar voetnoot14 Ego vero mea ad Novum Testamentum absolvi, excepta Apocalypsi, ad quam an scripturus sim | |
nescio.Ga naar voetnoot15 Aegre inveniam qui ea quae iam scripsi possunt legere et describere. Et Hulftius, qui me lente adiuvat, ob mortem fratris ivit Rupellam.Ga naar voetnoot16 Rogo me commendes matri et tuae tuisque ac nostris, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 22 Novembris 1642.
Scire cupiam an prostent et distrahantur libri de Voto pacis.Ga naar voetnoot17 Nam librarius post editionem me non vidit. Et vereor ne pecuniam acceperit ad supprimenda exempla. Quod antehac aliis scio evenisse. Scripsit ad me tertium Vrelandius et consilium cupit.Ga naar voetnoot18 Ego satis dixisse me arbitror tum in aliis scriptis, tum in Voto pro pace. Si quos speciales scrupulos habet, iis melius medebuntur qui propiores sunt. Quod si quis presbyter catholicus eum baptizare velit, nihil ab eo exigens quod eius conscientiam laedat, ego quominus id fiat, non intercedam. Haec per amicos ei significari possunt. Ad ipsum non scribo, ne literae meae in malos interpretes incidant. Interim ei id praestabo quod maximum est, id est Deum pro eo precabor. Pro memoria boni ThuaniGa naar voetnoot19 suppeditat mihi Labbaeus, amicus noster,Ga naar voetnoot20 locum Hieronymi Gigantis, qui scripsit de crimine laesae maiestatis, qui circa finem libri quaestione prima variarum quas ad opus suum adiecit quaestionum, quaestione II ait scientiam quae probari non potest in crimine laesae maiestatis non esse punibilem.Ga naar voetnoot21 Ostendit idem mihi Chastelli qui regem Henricum IV occidere voluitGa naar voetnoot22 patrem, qui hoc pessimum consilium ut regis caput tangens sciverat et improbaverat, non ultra quam exsilio punitum. Haec quia ad nostram artem pertinent te scire volui. Rex Diderico nostro scripsit eique dedit munus sane honorificum ‘d'aide du camp’.Ga naar voetnoot23 | |
Addam et hoc notatu dignum: sententia in Thuanum bis post mortem eius mutata et cum mutatione edita est. |
|