Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5998. 1642 december 13. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Optimum mihi nuntium nuntias, cum dicis dominum Utenbogardum, virum optimum et pietatis ac pacis amantissimum, pro nobis precari. Dabo operam ne hoc ipsius auxilio indignus sim.Ga naar voetnoot2 Pro Thuano incipient liberiores esse voces mortuo iam cardinali Riceliaco,Ga naar voetnoot3 quanquam regnant adhuc eius clientelae.Ga naar voetnoot4 De VrelandioGa naar voetnoot5 quis qualisque sit et quo tendat eius consultatio velim diligentius inquiras. Et quid Germanus calumniator Hagae egerit, quibuscum versatus sit. Rivetus huc scribit sibi illam scribendi rationem non probari.Ga naar voetnoot6 Excitavit in me canem rabidum et noxae teneri non vult. Utinam filiorum tuorumGa naar voetnoot7 aliquis absolvisset quae illis discenda sunt, ut non magis illius opera mihi quam mea illi prodesse posset. Filius noster minimus vitam elegit actuosam, quae facile ad honores ducit.Ga naar voetnoot8 | |
Daniae regem Angliae regi auxilia mittere velle, semper credidi.Ga naar voetnoot9 Quodsi nunc mare pateat, non dubito quin effecturus sit quod diu exoptat. Et sane omnium regum interest, ne maiestas regia vilescat. Hoofdii librum videre aveo, nihil ab ipso non accuratum exspecto.Ga naar voetnoot10 Matrem, uxorem tuam et liberos pro me salutes rogo.
Decerpent pragmaticiGa naar voetnoot11 aliquid de haereditate Ricceliaci cardinalis. Testamentum vetustius ita factum est, ut nihil requiri posset. Posterius EsguilloniaeGa naar voetnoot12 favens - habebit ex eo ducatus Riceliacum et Fronsacum et reditus annu[o]s ad DC francorum millia - a cardinali signatum non fuit ob brachii invalentiam. Trevillius in aulam rediit. Qui relegati erant custodum corporis centuriones iussi munera sua non abdicare. Pro Bassompetra et Vitriaco laborant prope omnes Franciae marescalli. Rex non negat, sed differt. Cogita de Anthologia, Lucano, poematis.Ga naar voetnoot13 Doleo Blavium mea mutilare. Etiam antehac fecit nonnulla contra meam voluntatem, tibi obligatissimus frater,
| |
13 Decembris 1642. |
|