Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5915. 1642 oktober 13. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Nunc demum ex litteris tuis veram intelligo causam cur Cinqmarcius et Thuanus supplicio sint affecti. Unde illum quidem excusationem vix mereri, huius vero crimen in omittendo consistere tantum didiciGa naar voetnoot2 atque ita ei idem evenisse quod Amyclis olim.Ga naar voetnoot3 Sed haec dura esse nemo negaverit et potuerat certe locus esse gratiae in iuvene et qui de patria sua bene mereri poterat. Libellus Laurentiadae oppositus non venit ex istis quas tu reris partibus, sed aliunde.Ga naar voetnoot4 Nunc hoc tibi carmen mitto eiusdem materiae, quod mihi heri, quale hic vides, misit Wester- | |
banius.Ga naar voetnoot5 De Anthologiae indice et Vossii super eo cogitatis scripsi nuper.Ga naar voetnoot6 Petam a Blavio exempla ista duo Voti tui chartae melioris, quae misisse te scribis.Ga naar voetnoot7 Venit heri vesperi huc princeps Arausionensis. Eius adventus quid novi allaturus sit videbimus. Ordines Hollandiae nudiustertius comitia sua solverunt, sed decreta prius legatione in Zelandiam ut de negotio foederis inter tam vicinas provintias melius conveniat.Ga naar voetnoot8 Vellem et alia de quibus inter istas provintias disceptatur amice componi, quod multum valeret ad infringendas aliorum machinationes. Ex Anglia tam incerti afferuntur rumores et tantis parasangis distant quae a parlamentariis vulgantur ab iis quae iactant regiis partibus addicti, ut malim de iis nihil quam dubiae fidei nova perscribere. Heri in Selandiam profectus est senator Reigersbergius, qui plane ob additam Voto epistolam in fermento est.Ga naar voetnoot9 Addit et male a te dici Rivetum te eo solo nomine socini[ani]smi accusasse, quod ad socinianos scripseris, cum plures addiderit causas, quas tu scripto ad se misso refutaveris.Ga naar voetnoot10 Nunc quod addam non habeo, nisi quod secretario Hugenio successit Eicbergius, qui primus sub ipso scriba fuerat, idque praecipue principis opera et Batavis adiuvantibus.Ga naar voetnoot11 Deus te cum uxore et liberis diu servet incolumes, tibi obsequentissimus frater,
| |
Raptim. Hagae, XIII Octobris 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 13 s. 4 l. 3 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Oct. Exemplar libri contra Laurentiaden. En in dorso: 13 Oct. 1642 W. de Groot. |
|