Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5904. 1642 oktober 3. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gaudeo omnes quas scripserim literas ad te pervenisse. Miror illae quas desiderabas ubi delituerint.Ga naar voetnoot2 Cinqmarcius damnatusGa naar voetnoot3 ob foedus arcanum cum Hispanis factum mense Martio,Ga naar voetnoot4 Thuanus ideo quod id scisset, quanquam improbaverat. Non aperuerat autem regi, quia et mutata erant concilia et si aperuisset, cum documenta non haberet, potuerat ut calumniator et turbator amicitiae inter regem et fratrem eius torqueri et puniri. Votum pro pace ecclesiastica iam acceperis. Pagina 6 pro ‘huc stetit’ corrigendum: hac stetit.Ga naar voetnoot5 Nostra ad Ius intra mensem, puto, prodibunt.Ga naar voetnoot6 | |
Spiringio iter ex optato processisse gaudeo.Ga naar voetnoot7 In re Portugallici legati video senatores vestros mediam sequi viam, neque eos velle omnia ad vivum resecare. Et videntur eius consilii causas habere non improbabiles.Ga naar voetnoot8 In Anglico negotio culpare Ordines Foederatos non possum, quod stant foederi cum rege facto.Ga naar voetnoot9 Et in talibus negotiis nostro tempore illis controversiam non movissemus. Sed semel veteri iure turbato necesse est omnia incerta reddi. Reginam Angliae non puto tam cito quam prae se fert discessuram, et si discedit, venturam huc potius quam ituram in Angliam. Fateor me obligatum ei qui Laurentiadae respondet.Ga naar voetnoot10 Animum in me testatus est benevolum. Et forte is ipse est cuius filium hic venturum dicis.Ga naar voetnoot11 Sed puto fuisse et alios adiutores viros Hollandiae non male volentes. Doubletio quoque nonnihil debeo.Ga naar voetnoot12 Sed ut dixi, omnibus decurionibus et scabinis dandum exemplum, deinde cogitandum an coram scabinis instituenda sit actio. Ubi rescieris ex domino Vossio an quem norit idoneum ad indices faciendos, fac sciam.Ga naar voetnoot13 Si nemo est, ad me redeant illa. Inveniam hic et qui edant et qui indices faciant. Qui posthac mihi aut filios aut amicos commendabunt, ita eos instituere debent, ut me salutent sicut par est.Ga naar voetnoot14 Ego enim de iure publico hac in re nihil possum remittere, eoque minus quia video inimicos mihi insidiari. Saluta, quaeso, matrem, et tuam et tuos et amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
3 Octobris 1642.
Misi ad Blavium duo exemplaria chartae melioris Voti nostri, quae ad te mitto danda amicis. |
|