Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5871. 1642 september 6. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Uxor nunc abest. Rus ivit, inde Rhotomagum ob negotia.Ga naar voetnoot2 Ubi redierit, de Petro consilia conferemus. De chartis privatis,Ga naar voetnoot3 de Lucano, de poematis rogo maturetur quantum fieri potest.Ga naar voetnoot4 De Anthologia consulatur dominus Vossius, an quem norit ad indices faciendos idoneum Amstelodami.Ga naar voetnoot5 Casauboni longe alia erant cogitata quam censes.Ga naar voetnoot6 Quae mihi in mentem veniunt, videbis in ExaminiGa naar voetnoot7 Riveti opposito a me Voto. Illud interim dicam, sicut reipublicae, ita et ecclesiae pacem partim silentio contineri. Satis multa sunt quae et tuto et utiliter dicantur de Christi nativitate, miraculis, morte, resurrectione, ascensu, de poenitentia, de fide et operum necessitate ad pariendam salutem. De caeteris si quis dubitat-neque enim sapiat qui constituat ecclesiam errare posse, se non posse - tacere sciat: ἀϰίνδυνον γάϱ ἐστι τῆς σιγῆς γέϱας. At ἀχαλίνων στομάτων ἀνόμου τ᾽ ἀϕϱοσύνας το τέλος δυστυχία.Ga naar voetnoot8 Neque ego tamen velim lingua- | |
riumGa naar voetnoot9 sanguine pendi. De haereticorum poenis quae scripsi, in iis mecum sentit Gallia et Germania, ut puto, omnis.Ga naar voetnoot10 In Gallia iis qui panem sanctificatum sumsere, datur et vinum. Sed ablutionem vocant. Si quis rem intelligat, poterit forte eo contentus esse. De caeteris controversiis explicationes quas dedi eas probavi viris eruditissimis romanae communionis, imo et viris magnis Romae. Pro ThuanoGa naar voetnoot11 magis formidant amici, ex quo dux Bulionius a cancellario Franciae auditus quaedam Thuano nocitura dixisse dicitur. Cinqmarcius extra cubiculum fune erepserat, sed priusquam arce exire potuit deprehensus est. Qui in Perpiniano sunt obsides dicuntur dedisse. Melos est ad Sancti Audomari urbem. Guichius apud Guisam. Harcurtius apud Arilesam.Ga naar voetnoot12 Dux Carolus Hagenavii aut Dachsteino minari creditur. Principis Thomae filius ducet filiam ducis Longavillani. Promittit rex se pacem non facturum nisi principi Thomae reddantur uxor et liberi, qui in Hispania sunt. Restituturum se quae post mortem ducis Victoris insedit, modo Hispanus idem faciat. Principes rectores Sabaudiae ac Pedemontii fore, si vidua moriatur. Sabaudiae ac Pedemontii successionem ad ipsos ipsorumve haeredes mares venturam, non ad Victoris filias, quae in Pedemontem aliquid iuris videntur obtendere. Rogo aliquis quaeratur Amstelodami qui indices Anthologiae faciat dirigente et adiutante domino Vossio ad eam formam, de qua scripsisse memini. Rogo salutes obsequiose et officiose matrem, tuam coniugem ac liberos et amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 6 Septembris 1642.
Halerius a Lamottae obsidio depulsus est per ducem Carolum et Waertium. |
|