Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5887. 1642 september 19. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Nono die mensis huius, ut hic dies putamus, Perpiniani urbs et arx venere in regis potestatem cum machinis CXX multoque paratu bellico. Tanta pressit obsessos fames, ut se paverint mortuis hominum corporibus plus trecentis. Magnus hic Galliae honos propinquo adeo Hispaniae rege, habente classem validam et duos iustos exercitus Caesaraugustae et Tarragonae neque exiguas copias Rosis. Neque vero miror in tanta prosperitate Gallis bellum allubescere. Die Mercurii iam exacto rex et regina in aede huius urbis cathedrali gratias Deo hoc nomine egerunt.Ga naar voetnoot2 Inde rex ivit ad capturam luporum ad Silvam, quae Magna dicitur;Ga naar voetnoot3 regina ad Sancti Germani. | |
Interim in luctu sunt consanguinei et amici CinqmarciiGa naar voetnoot4 et Thuani, et Thuani quidem causa tota ferme civitas ob virtutes ipsius ac merita patris avique.Ga naar voetnoot5 Praecisae illis cervices in loco publico Lugduni die, ut hic putamus, huius mensis undecimo [sic]. Thuani magna adparuit constantia, in vinculis et in morte. Dixit se nihil fecisse regis iniussu.Ga naar voetnoot6 Lecti iudices etiam ducem Bulionium morti addixere bonis eius, ut et aliorum, confiscatis, sed inhibita est sententiae pronunciatio, donec de Sedano fiat quod rex desiderat.Ga naar voetnoot7 Profecti eo regis iussu cardinalis Mazarinus et Aurillerius ab arcanis regi;Ga naar voetnoot8 multaeque copiae equestres urbem ambiunt. Tam Melos, quam Harcurtius nihil agunt.Ga naar voetnoot9 Sed ad Halerium Guichius partem misit sui militis,Ga naar voetnoot10 eidemque Halerio iunxere se Lenoncurtius, Granseius, Ossenvillius, ita ut auctis ibi plurimum Gallorum copiis in periculo esse credatur dux Carolus et iam aliquid passus cladis.Ga naar voetnoot11 In mari ad Catalaniam quatuor Hispanorum naves Galli cepere. Longovillanus Nicaeam, quae Palea dicitur, cepit.Ga naar voetnoot12 Princeps Thomas quosdam equites Hispanos perculit. Cardinalis Ruellae expectatur. Adventum eius praestolantur hic mareschalli Breszaeus et Guichius. Domina autem Eguillonia obviam it avunculo, et de eius matrimonio cum fratre regio, qui nunc Blesas rediit, multus est sermo.Ga naar voetnoot13 Credidere qui cardinali Riceliaco adversati sunt, sua consilia Romae probatum iri, quod spem facerent adiutandi regem Angliae atque eum reconciliandi cum sede romana. Sed pro certo habetur Jacobum SirmondumGa naar voetnoot14 apud regem multum profuisse cardinali Riceliaco crediturque papa non infensus Gallorum victoriis, quod per eas putet infringi fastum Hispanicum. Nam et nuper post rixam et caedes, quae evenerant inter legatum Castellanum et episcopum Lamegi, papa ad Portugallos contra vim tuendos trecentos de suis custodibus misit. Legatus autem Castellanus, quasi iniuriam accepisset eo | |
quod facere eam non potuit - historiam ut vulgatur mittoGa naar voetnoot15 - hostilia omnia Romanae urbi minatur, egressus inde Neapolim comitantibus eum cardinalibus Alborno et Montalto.Ga naar voetnoot16 Et dux Parmensis in suis urbibus et papa apud Bononiam exercitus colligunt. Verum et Lionius a rege Galliae missus et alii a Venetis, Ethrusco, Mutinensi, Mirand[ul]ano pacis conditiones proponunt, ut reverentia papae Parmensis prior arma ponat, Veneti et Ethruscus armati maneant, donec et papa exercitum dimiserit, de iure in Castrum collegium cardinalium iudicet.Ga naar voetnoot17 Interim Mutinensis papae iter pro suo milite postulanti negare id non potuit. Perpiniano capto apertus Gallis in Hispaniam aditus multum eis autoritatis Romae pariet, ita ut facile ibi quae volent, credantur obtenturi, etiam si de dirimendo fratris regii coniugio cum Lotharingica Margarita moliri aliquid velint.Ga naar voetnoot18 In Perpiniano ponuntur commeatus in tres annos. Urbs Insularum non quidem deficit ab Hispano, attamen praesidium recusat. Dux Bulionius huc duci dicitur, simulque huc venturus frater eius, vicecomes Turenae, adeo apud aulam nunc gratiosus, ut marescallus Franciae futurus putetur.Ga naar voetnoot19 Effecit cardinalis, ut Languedociae praefectura, quae allaborante Cinqmarcio data Schombergio fuerat, reddita sit principi Condaeo, Schombergio in solatium data dignitate quam habuerat Cinqmarcius.Ga naar voetnoot20 Graviter nos omnes afflixit sparsus per multas terras rumor de adversa valetudine Sublimitatis tuae; solamur nos, quod eum credimus ab hostibus profectum. Deus hoc omen in hostes vertat Sublimitatemque tuam bono et regni Suediae et orbis christiani incolumem, florentem, privatim publiceque felicem servet, H. Grotius. | |
Lutetiae, IX/XIX Septembris 1642.
De Sedano transactum est cum duce Bulionio, ut praesidium a rege accipiat et ipse libertatem. Parmensis dux accepta a Venetis pecunia ad CM ducatos, peditibus ter mille, trecentis equitibus in terras papales ingressus est. Ni papa remittat multum de rigore, videntur omnes principes Italiae cum duce Parmensi apertum foedus facturi. ConigsmarckiusGa naar voetnoot21 dicitur magnos | |
facere processus sumtis quibusdam militibus ex Erfordia et Mansfeldio. Wildensteinum obsessum a caesarianis manet.Ga naar voetnoot22 | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Perpiniani occupatio. Thuani et Cincqmartii supplicium. Bulionio vitae gratia facta. Caroli Lotharingici anceps status. Papae studium minuendae potentiae Hispanicae. Controversia Parmensis quibus conditionibus componenda. Gallorum Romae autoritas. Varia Gallica. Sedanensis transactio. |
|