Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5891. 1642 september 22. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Binas a te eodem tempore accepi litteras, et quas VIo, et quas XIIo huius mensis ad me dedisti. Ita iam praeteritae septimanae iactura reparata est.Ga naar voetnoot2 Pro iis quae in utrisque nuntias | |
de rebus captivorum aliisque externis gratias habeo maximas. De omnibus et praesertim de Perpignani deditione proxime certiora expectamus.Ga naar voetnoot3 Tua de unione ecclesiarum cogitata propius examinabo, ubi Votum pro pace accepero. Interea volupe est intelligere deprehensos qui paginas typographo surripere conati sunt et effectu caruisse conatum.Ga naar voetnoot4 Tua ad Ius videre mirum quantum desidero. Quid si alicui in Suedia hunc tuum laborem dedices?Ga naar voetnoot5 Spiringius quid inde attulerit necdum scio. Illud constat uxorem omnesque privignos et privignas nobilitate Suedica donatos.Ga naar voetnoot6 Hic adversus eos qui legati Lusitani aedes antea violarant nihil actum. Dicunt senatores se exactissima inquisitione facta noxios deprehendere non posse, neque auctores tumultus ab aliis distinguere.Ga naar voetnoot7 Interea magnae hic inter Foederatos et Batavos gliscunt turbae, revera non absimiles iis quae vos pessumdederunt. Batavi se iam medios inter regis et parlamenti arma gerere volunt, ut neutri publice quid praebeatur neque ad bellum necessarius paratus subvehatur.Ga naar voetnoot8 Foederati regi arma, pulverem tormentarium, milites subministrant, quae Hollandi in suis portubus detinent, sed ita ut pars militum se in Brabantiam et Selandiam receperit, inde Angliam secure petitura. Conquesti sunt ea de re Batavi, sed Foederatis est id consilii ut eos mora et inutilibus ambagibus ludificentur. Ita ad Consilium Status reiectum est negotium, ubi novae invenientur tricae. Princeps omnia sub persona agit, neque ambigue petitur. Regina discessui imminere se simulat et se itineri intra duas septimanas paratam fore testatur.Ga naar voetnoot9 Interea octo hic naves coemisse in Angliam ducendas dicitur, quod ipsum tamen Batavis minime placebit. | |
Prodiit hodie hic adversus Laurentiadem libellus, ubi is condignis excipitur modis.Ga naar voetnoot10 Auctorem quis sit, ignoro. De te certe totoque negotio non male meritus est, sed revera Bacchae bacchanti adversatur.Ga naar voetnoot11 Qui nuper de tuo negotio editus est libellus,Ga naar voetnoot12 is iam omnium teritur manibus. Vidit eum Bellimontius. Eundem et deputatis Roterodamensibus tradidit Doubletius, amicissimus sane nostri, qui Hagae a secretis est;Ga naar voetnoot13 illi exemplar secum domum tulere. In hoc adversus Laurentiadem libello prioris quoque reperies mentionem, ut publici esse iuris cognoscas. Scribam ad Vossium ut exquiram an quem illic reperire valeat indici in Anthologiam concinnando idoneum; sed ego si Sorberium excipis,Ga naar voetnoot14 neminem Amstelodami inventum iri confido qui id ex animi tui sententia conficere possit. Abrahamus Antoniades, vetus amicus, filium suum in Galliam misit.Ga naar voetnoot15 Is ubi ad vos venerit, rogo intelligat patrem a te magni aestimari et commendatitias nostras aliquid valere. Si in titulis aut aliis solemnitatibus peccet, scias rudiorem esse neque dedita opera, sed inscitia potius peccare, correcturum ubi melius edoctus fuerit. De rebus Petri ad uxorem scripsi. Cum ea, quaeso, confer consilia et meae pro ipso intercessioni omniumque amicorum voto aliquid tandem tribue teque exorari sine. Vale, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, XXII Septembris 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. In dorso schreef Grotius: 22 Sept. 1642 W. de Groot. |
|