Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5878. 1642 september [12]. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Votum nostrum pro pace ecclesiasticaGa naar voetnoot2 iam sub praelo est. Spanhemius, qui hic est Lugduni professor futurus, corrupto literarum collectore duas paginas acceperat. Sed res innotuit et repetitae sunt.Ga naar voetnoot3 Finem intra decem dies speramus. Nostra ad Ius male dixi in octavo edi.Ga naar voetnoot4 Eduntur enim in quarto et pervenimus ad secundum G, nec longe absumus a fine Pandectarum. | |
Ad Codicem et Novellas pauca sunt. Annotata ad Vetus Testamentum ad tertium H pervenere. Habemus finem Jobi. Sed quiescit ea editio, dum Votum pacis absolvitur.Ga naar voetnoot5 Beaufortius ex Gallia evasit.Ga naar voetnoot6 Thuani amici rursum in moerore sunt. Dicuntur eum suo testimonio laesisse frater regis et dux Bulionius. Auditi sunt et Thuanus et Cinqmartius. Exspectaturque brevi iudicium triste, nisi clementia regis intervenerit. Cardinalis Lugduni est, sed iturus putatur ad aquas Borbonias valetudinis causa. Legi Anglica quae misistiGa naar voetnoot7 et audio iam imbutam Angliam civili sanguine et parlamentarios velle mittere ad Batavos conquestum, quod inde pecuniae et arma regi suppeditantur. Quae poena in illos statuitur qui legati Portugallici sanctimoniam laesere, gaudebo per te cognoscere.Ga naar voetnoot8 A Rhotomago nihil dum accepi.Ga naar voetnoot9 Saluta, quaeso, obsequiosissime matrem, uxorem, liberos, amicos, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae, 21 [sic ] Septembris 1642.
Rex Persidis mortuus filium haeredem reliquit duodecennem. Turcica classis ad ostia Danubii male tractata fuit a tempestatibus. Ragotskii filio successio principatus Transilvanici in aula Turcica firmata est. |
|