Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 13
(1990)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5864. 1642 september 1. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Librum quem Riveto opposuisti a te inscribi ‘Votum pro pace’ gratum mihi est, neque enim de nihilo est quod auctores sapientissimi libros suos bene ominatis nominibus insignire gestiunt.Ga naar voetnoot2 De privatis tuisGa naar voetnoot3 breviter tibi satisfactum iri confido. Quae de Anthobolia scribis perplacent, sed nescio cur eam editionem in octavo concinnaverit typographus.Ga naar voetnoot4 Labores in Vetus et Novum TestamentumGa naar voetnoot5 recte procedere gaudeo, tibique et meo et publico nomine gratulor. De Thuano te auctore bene sperare incipiam, nam prudenter respondit Beaufortius,Ga naar voetnoot6 et ita nisi nimio odio praegravetur Thuanus capitis periculum declinare posse videtur. Ut magni quid hoc anno gerat princeps Arausionensis, id sperari quidem potest, sed nullo idoneo argumento. Multi quidem hic fuere sermones de expeditione, qui iam iterum conticescunt. Interim non parum Galliae praestat princeps quod Hispanos se cum caesarianis in perniciem Vinariensium vetat iungere.Ga naar voetnoot7 | |
Rumor hic spargitur de Portmuda in potestatem parlamenti per incolas qui in gubernatorem insurrexerant redacta, et gubernatoris qui in arcem firmissimam se receperat obsidione, qua de re nihil mihi certo constat.Ga naar voetnoot8 Spargunt alii Scotos ad regis partes inclinare, aegre scilicet ferentes post stabilitam religionem etiam in iura regis involari, quod maximi foret momenti. Nudiustertius hic Hagae magnus ad domum legati Lusitani ortus est tumultus.Ga naar voetnoot9 Quidam Delfius nomine per proxenetam Johannem legato equum vendiderat, quem ipse coram inspexerat, et numeraverat legatus pretium, sed postea deceptum se dicens, Johannem ad se vocatum verberari iussit eumque domi suae detinuit, argentum reddi cupiens. Uxor Johannis quae aderat maritum flagitans populares invocavit. Illi tandem tanto convenere numero ut iactis primo in vitra lapidibus fores moliri conati sint. Aperta deinde ex parte ianua cum quidam sutor irrumpere vellet, a Lusitano pugione est ictus, ita ut concideret humi. Eum plebei mortuum credentes - cum tantum leviter esset vulneratus - reclusam ianuam iterum adorti, eam quae ad cellam aditum dabatGa naar voetnoot10 perfregere, vasa corrupere, deinde et in partem domus ingressi supellectilem efferre cepere, neque a spoliatione domus cessassent, nisi praestes Curiae et magistratus auctoritate sua tumultum composuisset et cives ad arma vocasset, qui et postea affuere, sed cum iam legatus se clam ex aedibus alio recepisset.Ga naar voetnoot11 De Scotiae et Erfordiae decretis quomodo se res habeat, ex adiuncto libelloGa naar voetnoot12 cognosces. Plura iam non addam. Vale cum uxore et liberis, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, 1o Septembris 1642. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 16 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Aug. [sic]. En in dorso: 4 Sept. 1642 W. de Groot. |
|