Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5339. 1641 augustus 31. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Gaudeo literarum mearum nullas intercidisse.
Portugalli impedire non debent, quominus reges nationesque in Asia ab ipsorum imperio liberae cum Suedis aliisque, si volunt, contrahant. Intelligimus hic illam de titulis controversiamGa naar voetnoot6 inter Danos et imperatorem compositam. In Palatino negotio videmus veteres trahendi artes. Itaque decreta et quidem fortia ac definita ab Angliae et Scotiae parlamentis exspectanda erunt. Tentamenta ista, quae Lunemburgicis admovet imperator, iam cessabunt, quandoquidem fedus inter istam domum Suediaeque regnumGa naar voetnoot7 ultimam iam accepit manum. Id HassicamGa naar voetnoot8 | |
quoque confirmabit, cuius non maiorem haberi a Batavis rationem valde miror. Debebant enim morem illum Hispani militem suum commodantis imperatori aut imitari aut ulcisci. Schmalcius,Ga naar voetnoot9 ni fallor, plus dedecoris quam noxae adferet rebus Suedicis. At certe aut non tanto impetu provehendus aut retinendus fuit. Morte Suessionensis et re composita cum Bulionio,Ga naar voetnoot10 quibus in rebus ingens fuit regis felicitas, libera iam Gallia est a bello civili. Nam si quid Guisius et ValettaGa naar voetnoot11 movebunt, id erit externum. Dux CarolusGa naar voetnoot12 adhuc velit sua habere extra bellum, sed surdis canit. Iam enim armis Grantzaei et HaleriiGa naar voetnoot13 exutus Barro, Pontemoussoni, Sancto Michaele, Ligniaco, Grondecurtio, Novocastello, Trenelio, Mirecurtio nihil retinet praeter Lamottam, Spinale, Remiremontium, Bicham. Ad Airam hostis, praeter quod famem opperitur, agit etiam operibus. Interim Millereius et BressaeusGa naar voetnoot14 cepere oppida Lentium et Bassaeam, quorum hoc satis munitum erat qua operibus, qua praesidio, sed pulvere bellico destituebatur. Inde iam ituri putantur ad Lisam flumen, ut commeatus, qui ab Insularum oppido adventare solent, a castris Hispanicis avertant. Pari pulveris penuria laborare Conissium dicitur et ob id brevi se eo potiturum sperat Harcurtius.Ga naar voetnoot15 Et quia in arce Taurinorum pulvis casu aut dolo arsit, princeps Thomas in proximo ad Vulpianum se posuit videturque urbis Taurinorum novum obsidium agitare animo. Tarragonae terra Leganesius,Ga naar voetnoot16 mari FerrandinusGa naar voetnoot17 subvenire voluere, sed aiunt Galli nihil ab illis effectum et strenue esuriri in oppido et Hispanorum castris circum oppidum equis in alimenta hominum absumptis praeter quingentos. Sperant tamen Hispani aditum sibi ad urbem fore mari, ubi menses procellosi, qui nunc instant, Gallos vetuerint in eo mari consistere. Barcinonensis civitas graviter fert Gallos hospites. Sed iis, qui fraenum semel momorderunt, praeter querelas nihil relictum est. Iter meum ad regem felix fuisse meque omnia, quae ab ista parte optari possunt, impetrasse antehac scripsi.Ga naar voetnoot18 Deus Suediae federatorumque eius res et nostras privatas respiciat semper propitius. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 31 Augusti MDCXLI.
Cardinalis Hispanus Stegae aegrotare dicitur. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 7 Sept. 1641. |
|