Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5275. 1641 juli 13. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Postquam die undecimo mensis Iunii rex epistolasGa naar voetnoot2 ad praefectos suos scripserat, quibus indicabat Valettam primum et Subizium,Ga naar voetnoot3 deinde vero comitem Suessionensem et duces Bulionium ac Guisium cum Hispanis egisseGa naar voetnoot4 multaque fecisse ad corrumpendam subditorum suorum atque etiam fratrisGa naar voetnoot5 fidem ac velle propterea se, ut comes idem et duces Bulionius et Guisius pro apertis hostibus habeantur, cancellariusGa naar voetnoot6 per aliquot dies cum parlamento egit de iis rebus postulans, ut adversus eos duces - nulla comitis mentione ob sanguinis reverentiam - iudicium maiestatis institueretur. Verum parlamentum ea postulatione per silentium transmissa nihil aliud decrevit quam ne qui regis subditi illorum ducum partibus se adiungerent, pronuntiandi alioqui perturbatores publicae quietis, sontes maiestatis crimine, proditores et perfidi adversus regem patriaeque desertores. Factum id die quinta Iulii publicatumque non sine populi indignatione et obstrepentibus vocibus, ideo quod populus per hos principes pacem et onerum levamenta speraret. Illi interim armis rem suam promoverunt; et cum iam partim a se, partim a LamboioGa naar voetnoot7 haberent XIV millia CastilionaeoGa naar voetnoot8 aegre sex habente - nondum enim promissa a rege incrementa ei advenerant -, die sexto Iulii sub vesperam Castilionaei agmen nullo vallo defensum aggressi sunt et, quanquam initio pugnae, quae minus hora duravit, regii machinas principum praetergressi duo agmina, quibus machinarum custodia mandata erat, repulissent, deinde et eos, qui in subsidium venerant, in quibus erat centuria praetoria comitis ipsius, qui et retroacti nonnihil perturbarant ordines nobilitatis, quae circum comitem erat, statim tamen mutata est fortuna equitatu regio in eum, qui pone erat, peditem ita reiecto, ut terrorem ei fugamque et simul cladem intulerit, ita ut mortui mille credantur, capti M ducenti. Equites et deinde Castilionaeus Retelium se tulere serumque a rege auxilium accepere sex millia militum. Haec principum victoria, quanquam Hispanus et particeps operis fuit et utilitates inde percepturus est plurimas, laetis hic vulgi animis excepta est. Sed imminuit eius gaudium late per urbem sparsa fama de morte comitis Suessionensis, quae, si vera est - nam sunt et qui dubitant-, magno malo liberavit et cardinalem et principem Condaeum, quorum illi comes exitium minabatur, huic de natalibus controversiam.Ga naar voetnoot9 Videntur interiturae istae partes ademp- | |
to sibi eo, qui ob sanguinem plurimum splendoris et ob virtutes multum etiam favoris ad eas adferebat. Dux vero Lotharingus inter Hispanum Gallumque diu fluctuans nondum se principibus addiderat videturque adhuc id moliri, ut extra bellum sit, quod tamen a rege non impetrabit. Arcem Elnae ceperat princeps Condaeus, priusquam Gallis in Catalania agentibus auxilium miserat, retinuit in Ruscinonensi tractu quatuor ferme hominum millia. Praefectus Atrebatum urbisGa naar voetnoot10 praeter Pontem Aventinum etiam ex terra castellum Ervillam suae potestatis fecit. Madera se dedit novo Portugalliae regi, etiam Tercera, nisi quod ibi castellum unum a Castellanis defenditur. FertimbautiusGa naar voetnoot11 a Gallia legatus in Angliam venit, rex in Scotiam iturus est, ut probet quae se nolente facta sunt; etiam curam instituendorum filiorum dedit cuidam, qui puritanus esse dicitur.Ga naar voetnoot12 Favet enim puritanis et episcopos amotos vult contra nitente nobilitate plebeius ordo et regem quo vult commovet partim seditionum metu, partim spem faciendo viginti millionum. Significavit mihi princeps elector PalatinusGa naar voetnoot13 se optima omnia a parlamento sperare, sed nihil fieri posse, donec sedatis internis motibus dimissi sint exercitus Anglicus Scoticusque. Itaque annus hic videtur ei elapsurus inutilis. Ego vero nihil malim quam certam aliquam pecuniam constitui quam primum in rem Palatini. Id enim aut bonam ei pacem impetraret aut viam strueret federi Angliae cum Suedia Galliaque, si manebit bellum. Bulionius,Ga naar voetnoot14 aerarii regis Galliae praefectus, non multo ante mortem regi conquerenti, quod stipendia exercitibus deessent, cum populus CL milliones penderet annuos, dixit tres esse gurgites, in quibus pecunia periret, rem maritimam, naves longas et machinas. Eorum rem maritimam curat ipse cardinalis, naves longas Ponticurlaeus,Ga naar voetnoot15 machinas Milereius,Ga naar voetnoot16 propinqui eius. Deus [etc].
Lutetiae, III/XIII Iulii anni MDCXLI.
Cardinalis Hispanus habere dicitur ad Dulingam XIII millia hominum; HarcurtiusGa naar voetnoot17 esse ad Tanarum, ut se opponat principi Thomae, ne is subveniat Montevisio et Caniso, quae loca obsidere dicitur marchio VillaGa naar voetnoot18 VII millibus. Ad oram Catalaniae mari pugnatum est; de ea pugna certiora exspectamus. A Sedano literae certos nos faciunt de morte Suessionensis. Et dux LongovillanusGa naar voetnoot19 huc | |
redit in spem successionis omisso Germanico itinere. Etiam dux Bulionius vulneratus est. Campaniae defectio metuebatur. Sperantur iam omnia quietura. Marescallus BreszaeusGa naar voetnoot20 ad aulam venit sperans se obtenturum praefecturam aulae, quam comes Suessionensis habuit. Castilionaeus et machinas omnes et sarcinas amisit et accusatur, quod non se munierit. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumenten. Parlamenti consilia contra principes Sedanenses. Horum felix contra Castilionaeum pugna. Lotharingus neutralitatem praeoptat. Anglici motus. Palatini spes auxilii Anglicani exigua. Reditus et impensae praecipuae regni Gallici. Mors Suessionensis cardinali res grata, populo molesta. |
|