Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5207. 1641 juni 1. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Fuit apud me dux Longovillanus.Ga naar voetnoot2 Dicebat quidem profecturum se in Germaniam, sed, cum adiiceret ruri se ad aliquod tempus fore firmandae valetudini, conieci ibi eum propiora mandata exspectaturum, quae pendeant ab iis, quae nunc in Suedia consultantur. Castra ad Airam firmantur capto Lillerio paranturque aditus ad urbem neque videntur Hispani spem habere subveniendi, postquam eorum ferme sexcenti, qui in urbem penetrare speraverant, a Gallis partim caesi, partim fusi sunt. Est in oppido cohors Italica, aliarum gentium centuriae novem. In castris Gallicis facili pretio annona, omnino spes brevi potiundi oppido; quod ubi evenerit, creduntur et Galli et Batavi duabus ex partibus intraturi in Belgicam agrorumque vastitate ac fame tracturi ad defectionem civitates. Dux CarolusGa naar voetnoot3 habere creditur tria equitum, quinque peditum millia. Soror eius MargaritaGa naar voetnoot4 huc vocatur ad perficiendum cum duce Aurelianensi matrimonium. Etiam ElbovioGa naar voetnoot5 in gratiam Lotharingi ducis reditus in Galliam conceditur. Principum, qui Sedani egere, Guisius Bruxellis est, Namurci cum uxoreGa naar voetnoot6 dux Bulionius. Putantur habere in armis ter mille quingentos pedites, equites totidem. Sollicitatus ab iis est ad consiliorum societatem dux Aurelianensis; is quae comperit significavit regi significaturus et parlamento. Cardinalis potentiam obtendunt bello; is ut odia in se imminuat, reginae matriGa naar voetnoot7 offert aut reditum in Galliam familia mutata aut vitam non inopem aliis in locis, ubi minus suspecta sit. In Italia pugnatum est; qua fortuna, nescitur. Sed intelligimus non minus a Chivasii obsidio decessisse principem Thomam quam ab Eporediae Gallos; auctus recens est HarcurtiusGa naar voetnoot8 millibus militum tribus. In Catalaniae duobus locis Constantina et Tarragona praesidium reliquere Hispani. Cum caetero exercitu recessisse in Arragonam dicuntur. Ad archiepiscopum BurdegalensemGa naar voetnoot9 ultra eas, quas habebat, naves tres longae advenere. In comitatum Ruscinonensem irrumpere parat princeps Condaeus. ErlachiusGa naar voetnoot10 etiam Brisaco egressus tentabit aliquid. De marescallo BanerioGa naar voetnoot11 omnia bona exspectamus. Marescallus autem HorniusGa naar voetnoot12 minus patienter fert libertatem suam differri. Ea, quae in Anglia nuper acta sunt in causa et morte praefecti Hiberniae,Ga naar voetnoot13 ostendunt non regem tantum esse sub parlamento, sed et parlamentum sub plebe Londiniensi seditionibus omnia, quo vult, trahente.Ga naar voetnoot14 Quamdiu alendi sunt domi duo illi exercitus Anglicus et Scoticus, nihil est, quod elector PalatinusGa naar voetnoot15 inde speret praeter verba parum valentia apud armatos. | |
Deus bonam pacem aliquando det christiano orbi cum bono Suediae et tuae Sublimitatis.
Lutetiae, XXIII Maii/I Iunii MDCXLI.
In Ruscinonensi terra sex millia militum Hispanorum esse dicuntur et multum esurire. Qui intra Airam sunt, opera quaedam Gallorum aquis immissis mersere. CastilionaeusGa naar voetnoot16 autem Mousonam transiit impediturus, ne Beckius se cum LamboioGa naar voetnoot17 iungat, forte et una cum duce Lotharingo obsessurus Theodonisvillam. Longovillanus videtur ire Brisacum. Quidam Constantinam in Catalania a Gallis captam putant. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Obsidio Airae. Elbovii reconciliatio. Principum male contentorum consilia. Et cardinalis circumspectio odii declinandi. Conatus Gallorum. Anglicae turbae et mors Straffordi. |
|