Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4981. 1640 december [22]. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Facio rursum, quod facere poene semper soleo, mi frater, ut de meis negotiis tibi molestus sim, quanquam, quod me solatur, non tam mea sunt ista quam publica et posteritatis, cui inservire fide optima mihi propositum est. Accepi tandem paginas ad TreseliumGa naar voetnoot2 missas, sed deest ternio N. Eum ad me mittas, rogo. Mitto ego errata, quae sunt ab O ad Qq, nam eousque paginas accepi. Ea errata addenda erunt caeteris. Velim autem ante frontem omnium erratorum haec poni: ‘Rogatur lector, ut antequam legat Annotata, corrigi faciat errata haec; maxime vero in Hebraicis quae et multa sunt et magna.’ Velim et in fine operis hoc poni: ‘Sicubi expositiones meae variant, velim pro meis haberi quae posterius sunt positae.’ Iam vero totus ternio Nn recudendus eritGa naar voetnoot3. Quod quominus meis fiat impensis, non recuso, dum paginae omnes aut terniones cusae antehac comburantur. Causa est quod, cum ista scripsi, locum ad Thessalonicenses et quaedam Apocalypseos aliter intellexi quam ea nunc intelligo et ut alii viri eruditi intelligerent, effeci. Peccatum autem mea festinatione est, quod non ista mutaverim, sicut nunc facio, mittoque schedulam separatam, ad cujus praescriptum iste ternio recudatur. Hoc ita cures velim ut rem, quae maxime mihi cordi est, ne vestigia maneant erroris communis, quem secutus sum. D. VossiusGa naar voetnoot4, ut video, prae metu, forte et ex Anglia sic jussus auxilium suum mihi subtrahit. CorvinusGa naar voetnoot5, ad quem misi praefatiunculam praemittendam tribus antehac ἀνωνύμοιςGa naar voetnoot6 et AppendiciGa naar voetnoot7 nihil mihi respondet. CurcelliusGa naar voetnoot8 autem aegre fert, quod de mendarum queror multitudine. Praeterea est ei etiam de his rebus commercium cum iis, qui me | |
non amant. Quare ad BremiumGa naar voetnoot9 scribendum tibi puto, nisi alium certiorem amicum repereris. Velim autem me certum facias de illo ternione Nn factum, quod desidero et, si potes, cures, ut et paginas post Qq accipiam. D. SalmasioGa naar voetnoot10 vult cardinalis honorarium majus dari quam in Batavis habuit. Sed ipse valde haesitat. Metuit, ne solutio minus recte procedat, sive ut pertrahatur ad romana castra, ad quae ipse transire non vult, sive artibus jesuitarum, quos a se male tractatos novit. Carentonense collegium velit eum reverti Lugdunum. Metuunt enim, ne MileteriiGa naar voetnoot11 conatus adjuvet, quod jam cardinali spondet Mileterius. Abstinui in erratis annotare, cum, ubi adverbium vel conjunctio est, non praepositio, accentu gravi notandum. Velim tamen in posterioribus editionibus, si quae futurae sunt, et hoc corrigi. Literae tuae posthac tardius ad nos adventurae sunt. Nec ecce quas dederas decimo dieGa naar voetnoot12, accepi vicesimo. Editionis Jansonianae de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot13 velim conspicere exemplar. De Poematis et nostris ad LucanumGa naar voetnoot14 scio te cogitaturum; expiscaturum item voluntatem BlaviiGa naar voetnoot15 de illis, quae ad Vetus Testamentum scripsimus, et quando absolutum iri putet illa ad Evangelia. Mendae, quae commissae sunt, concoquendae sunt. In posterum cura adhibenda melior. Potuerat nos hoc malo liberare D. Vossius aut aliquis liberum ejusGa naar voetnoot16, nisi metus eos aut aliorum consilia impedissent. Quae scribis de homine illo bilis satis fervidaeGa naar voetnoot17 et nunc, postquam auctoritas ei crevit, nihil remissuro de fervore, plane probo. HeinsiiGa naar voetnoot18 quanquam de nobis non optime meriti doleo vicem. Salmasius praedicat ejus famam plane esse prostratam. Ego vero dico eum felicissimum in omni genere, poesi et disertis declamationibus, etiamsi abessent alia, in quibus eum deprimit Salmasius, semper in gloria futurum. Vatem MolinaeiGa naar voetnoot19 legere desidero. Caeterum in responso meoGa naar voetnoot20 puto me magnas in ejus operibus ruinas editurum. In chronologicis plane PetaviumGa naar voetnoot21 sequor, qui et BaroniiGa naar voetnoot22 labore usus est et multo | |
post eum vidit exactius. Ita omnes in Anglia judicant, ipse autem meas expositiones multum probat et chronologiam plane ei ait favere; de DomitianoGa naar voetnoot23 quin mea sint verissima, neminem dubitaturum. Caetera quia nova sunt, tempore opus habere, ut approbentur iis, quos praejudicia occuparunt. Ego autem pro certo habeo, si vera sunt illa de Domitiano, ut sunt, et anteriora et posteriora ex serie temporum aliam a mea interpretationem non pati. Eo magis curandum est, ut ternio iste mutetur, ut dixi, et urantur exemplaria, ne ad inimicos perveniant. PetrumGa naar voetnoot24 rogo consiliis instruas ex nostro voto. Si vult facere quae libet, a nobis paria exspectet. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 26 Decembris 1640.
Matrem, uxorem tuam, liberos, ego, uxor, filius, filia, cognata salutamus. Dicit Petavius sententiam de Antichristo sub finem seculorum venturo maxime ex HerpenblistoGa naar voetnoot25 manasse, cujus librum certo esse ὑποβολιμαῖον. Non credas, mi frater, quanto in aestu negotiorum quantisque interpellationibus relegam aut ἀπόγραφα mearum commentationum aut editorum specimina. Itaque non dubito, quin errata, cum annotaverim tam multa, multa et omiserim. Facio quod possum. Prosum publico. Adjutores fidos quaero. Praeter te unum vix quenquam invenio. De Catalanis et pace Italiae res valde incertae sunt. Sed dicuntur Catalani obsessum ire Tortosam, Hispani contra ad eam liberandam tendere. Imperator et BavarusGa naar voetnoot26 ut Angliam spe lactant, quae via eis hactenus bene processit, colloquia cudunt de re Palatina, sed ea differunt in seram diem, ut fruantur tempore. Ad reperiendas pecunias quarta pars de salariis, quae dantur iis, qui publica funguntur munia, a fisco retinetur et revocantur nobilitates et immunitates intra XXX annos datae. Salmasius hic manere mavult quam Lugdunum redire, modo honorarium a rege habeat. Et id majus ei promittit cardinalis; sed solutio hic minus certa est quam in Batavis. Tum vero metuit iesuitas quos acerbe laesit, homines nunc potentes. De religione non fiet illi negotium. Sed si et qua Lugduni usus est licentia omnia vult scribere, male ei res cedet. Haec jam facta mihi repeto, quo magis noris comperta me scribere. Nam in horas aliquid de ejus rebus addisco. Plane pendet animi. Et amici eum in diversa trahunt. Ego a dando consilio multis de causis me abstineo. |
|