Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4982. 1640 december 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Ex Italia literae discordias attollunt Catalanorum nihilque ab rege Hispaniae omitti, quo eos sibi reconciliet. Itaque et Gallos in auxiliis mittendis cunctari et cuncta turbari suspicionibus. Italicae autem indutiae durabunt adhuc. Causa, cur imperator et BavarusGa naar voetnoot2 conditiones aliquas domui Palatinae, sed obscura spe, ostentent, haec est, ni fallor: quod rex Britanniae pecunia ac proinde et parlamenti in se studiis magnopere egeat; parlamentum autem id vehementer adversum sit rebus His- | |
panicis, ita ut et WindebanckiusGa naar voetnoot3, regi ab arcanis, qui Hispanis favere credebatur, in Turris carcerem sit datus instante parlamento. Metuunt inde Hispani, ne ad preces parlamenti rex consiliis se fortioribus applicet, praesertim cum Galli per homines idoneos iis, qui in parlamento sunt, significent, si rex Britanniae ipsorum armis sua velit jungere, paratos se polliceri pacem se non facturos nisi restituta Palatina domo; quare id agunt, ut tempus ducant, donec discesserit parlamentum eoque non rem tantum, sed et colloquii diem differunt in finem Martii mensis adventuri. Ego vero Gallorum consilia, nota faciendi Anglorum quam plurimis ea quae pro Palatina domo parati sunt praestare, si rex Angliae aperte in causam velit descendere, non improbo putoque et Suedos recte facturos, si et ipsi id imitentur. ErlachiusGa naar voetnoot4 etiamnum hic est putaturque futurus Galliae mareschallus et conscripturus cohortes sex, turmas quatuor. Ad reperiendam pecuniam quarta pars salariorum retinetur in usus publicos et revocantur nobilitates et exemptiones intra XXX annos datae. Comoediae et choreae hic parantur constiturae CCCC millenis florenis. Catalani dicuntur obsidere Tortosam; rex Hispaniae contra mittere exercitum. Deus, excellentissime domine, Sublimitatem tuam diu servet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Decemb. 1640.
Rex ipse Hispaniae dicitur ire contra Catalanos; item naves longae a Neapoli et Sicilia vehentes multum peditem Italicum et Hispanicum. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |