Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2676. 1636 juli 18. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime Domine, Habebunt hae literae, ut solent res humanae, laeta, tristia, media. Multum hanc civitatem terruit nuncius irruptionis hostilis in Tirasciam, Galliae regionem Campaniae proximam, et Capellae quintum intra diem captae. PraefectusGa naar voetnoot3, quod unius tantum hominis damno tam brevi oppidum dedideritGa naar voetnoot4, reus captusque huc adducitur: ei nomen est baroni Dubeo. RexGa naar voetnoot5 ipse ad urbem venit sui conspectu populum confirmaturus. Ex eo fama est hostiles copias bipartito divisas: partem ivisse Barrum versus ducatus alterius ad LotharingumGa naar voetnoot6 quondam pertinentis caput, a cujus praefectoGa naar voetnoot7 trepidae huc venerunt literae. Pars, quae substiterat, dicitur se apud Guisiam ac Sancto-Quintinum ostentare, quae oppida multo praesidio firmata sunt. Et nobilitas ex Nortmannia aliisque provinciis procedit, alacrior quam ante, quandoquidem ab ipsa Gallia depellendum periculum est. Et spes est metum magistrum fore ad corrigenda multa, quae hactenus circa imperia, pecuniam, milites peccata suntGa naar voetnoot8. Dola etiamnum se pertinaciter defendit oppugnandi artium non aeque ut pugnandi peritis Gallis. Quid, quod nec Tabernae capi hactenus potuereGa naar voetnoot9. Secundo Iulii die, quoGa naar voetnoot10 scriptas in castris a ThuanoGa naar voetnoot11 literas habemusGa naar voetnoot12, dux BernhardusGa naar voetnoot13 in suburbiis militem locaverat: urbem iterum oppugnaverat, nova quae | |
dicitur, ita improspere, ut Gallorum prope centum vulnerati aut interfecti sint. Minori damno moenium ruinas insederat eo ipso, quo literae scriptae sunt, die credebaturque hostis aut omissurus defensionem urbis novae aut eam etiam incensurus, ut urbem veterem defendat arcemque parum validam muro infirmo, sine fossa. Videntur defensores obdurati spe aliqua auxilii, quod tamen nondum apparet. Qui ex Luxemburgo venerant Croati, cum Germanorum una cohorte in comitatum Burgundiae pervenerunt: Poloni caesarianiGa naar voetnoot1 in Bipontinum agrum irati ob aera non soluta usque adeo, ut aut abire militia aut transgredi Rhenum minentur, quibus ad obsequium reducendis incumbit GallasiusGa naar voetnoot2. Apud Narbonem XX M hostium exscensum venisse rumor est, timidis creditus, quod si verum esset, non careret res periculo, accedente maxime per Languedociam et Sanctones agrestium tumultu, ordinato militiae in morem. Ex Italia post victoriam ultra Ticinum - non tanti usus quanti initio sperabatur - nihil magni, nisi quod gravis ParmensisGa naar voetnoot3 cum SabaudoGa naar voetnoot4 nuper contentio, ac pontificisGa naar voetnoot5 auctoritas multos cogunt metuere, ne Parmensis se bello subducat contentus sua servare. Et Sabaudus CrequiacoGa naar voetnoot6 discors manet, neque dubitant asserere, qui ista introspiciunt, ex isto proelio nihil aliud Sabaudum quam interitum Crequiaci sperasse retenturumque fuisse omnes, quae cis Ticinum erant, copias, sed Gallorum, qui apud eum erant, multitudine proprioque periculo coactum, ut opem ferri laborantibus sociis pateretur. Recreat nos Hanovia plane exemta obsidioni, id enim literae a Francofurto 24Ga naar voetnoot7 Iunii et huc et in ValettaeGa naar voetnoot8 castra missae nunciant. Pridie, ut scribitur, nostri oppidum ingressi intulerant necessaria. Incenderant castra caesarisGa naar voetnoot9 decepto a suis ipsius exploratoribus LamboioGa naar voetnoot10, quos captos jurejurandoque devinctos, ut triduo adesse hostem non posse renuntiarent, nostri remiserant. Antequam struere aciem, disponere machinas posset Lamboius, subito nostrorum impetu equitatus ejus disjectus est, deinde et peditatus, acri quanquam pugna tutatus se aliquamdiu. Ipse Lamboius cum suorum mille Steinheimum profugus ibi machinarum verberatu oppugnabatur, quod ubi captum erit, sicut jam esse creditur, venient in manus nostrorum II M saccorum farinae destinata Maguntiacum. Nescio, an credi debeat, quod additur, adfuisse operi ipsum landgravium GuilielmumGa naar voetnoot11; facilius de LeslaeoGa naar voetnoot12 MelandroqueGa naar voetnoot13 crediderim. Copiae eorum esse scribuntur MD loricati equites, levius armati III M, draconarii MD, carabini III M, VII M pedites, VIII tormenta majora, minora XII, mortaria, quae vocant, quatuor. Non | |
multo antequam haec fierent, WolfiusGa naar voetnoot1, Darmstadiensis landgraviiGa naar voetnoot2 cancellarius, scripserat nugas esse, quae de adventu hostium nuntiabantur, et ipse Lamboius scripsit ad Francofurtenses magistratus literas venire sibi auxilio XXX M. Capella amissa dissidium jecit inter Noyerium, novum status secretariumGa naar voetnoot3, et pecuniae arbitrum BulioniumGa naar voetnoot4, dum ille hunc a se ter monitum ait de rebus necessariis, quae Capellae deerant, hic pernegat. Cardinalem Richeliacum non parum hoc damno exterritum erexit marescallus LafortiusGa naar voetnoot5 parata remedia monstrans, sed ejusdem marescalli filius, marchioGa naar voetnoot6, iturum se ad limitem negat, nisi bene sibi suisque prospiciatur, si non de stipendio - miles omnes hoc anno unum duntaxat menstruum habuit -, certe de pane, qui nuper ipsis defuisset. A Vienna sexto Iunii scriptae literae negant pestem esse Ratisbonae: ire eo principes ac civitatum legatos. Primum negotium fore de pacandis Suedis, alterum de Palatinatu. Regem PoloniaeGa naar voetnoot7 adjutorem esse OgnatoGa naar voetnoot8 ad conscribenda IV M per Silesiam; eundem regem favere RagoskioGa naar voetnoot9 atque inde in odio esse, apud Budae passamGa naar voetnoot10. Nihilominus credi ejus regis cum Palatina matrimoniumGa naar voetnoot11; fratrem ejus CasimirumGa naar voetnoot12 liberari velle caesaris militia, sed ita, ut vicario hactenus suo tradat cohortem. Comiti SoraeGa naar voetnoot13 viaticum deesse, quominus injunctum in Poloniam iter prosequatur. Caesos in Austria agrestes cum suo duceGa naar voetnoot14, qui jam ad LXX M excreverant. Marescallum HorniumGa naar voetnoot15 evasisse et - quod Deus avertat - retractum ex fuga. Maris imperium ab Hispanis offerri principi ThomaeGa naar voetnoot16, ne partes susceptas deserat. Priores itidem a Vienna literae dixerant parari a caesare dona distribuenda, postquam regis romani facta esset electio. Pollicitos venturos se SaxonemGa naar voetnoot17 et | |
BrandenburgicumGa naar voetnoot1, quanquam bellum domi habentes; idem fecisse MaguntiacensemGa naar voetnoot2 et ColoniensemGa naar voetnoot3. TrevirumGa naar voetnoot4 petere, ut in possessionem libertatis reponatur, captivi nullum esse suffragium; putatur praeteriri posse. BavarusGa naar voetnoot5 sibi cautum vult: alioqui de rege romano daturus suffragium, ceteris deliberationibus se non immixturus. Sunt, qui eum putant ab Austriacis posse abstrahi; mihi, quominus id credam, obstat ejus matrimonium et ex matrimonio spes sobolis, et uxorGa naar voetnoot6 jam uterum ferre dicitur. Aquisgranensium civitas perpetuis precibus aulam Viennensem obtundebat, ut a militaribus superindictis libera esse posset. Vidi et a Madritio literas fine Maii datas, quibus docemur aulam illam ab indutiis non abhorrere, dum Brasilia decedant Batavi. Anglicam navem Corunnam, qui antiquus portus Brigantinus, advenisse, quae juvenem OgnatumGa naar voetnoot7 in Angliam vehat pecuniamque in Flandriae usus: laboraturumque HispanumGa naar voetnoot8 quovis modo, ut in re Palatinatus Anglis concedatur tantum, ut retineri eorum amicitia possit, ad multa Hispano, quod satis apparet, utilis. Milites, qui Corunnae itidem cum navibus Hispanicis parati Flandrico itineri habebantur, peste multum imminutos. Ituros tamen sub praesidio navis illius Anglicae, quo et ipsi tutiores sint et Anglus Batavis suspectior fiat. Praefectam Portugalliae, Margaretam principemGa naar voetnoot9, scripsisse conspectas ad eam oram XL naves: putantur privatae esse Batavorum imminentes Hispanicis cum sacharo e Brasilia. Marchionem quoque VelladamGa naar voetnoot10 ire in Flandriam cum nova cohorte per Galliciam conscripta. Eos, qui in Catalonia militiae adscripti fuerant, peste et egestate atteri. Ubi episcopatus aliquis conferendus est, dari cum onere alendi turmam aut cohortem. Ab Italia praeter ea, quae scripta sunt antehac, haec habemus: venisse eo ducem Medinam de TorresGa naar voetnoot11, ut praefecturam regni Neapolitani et, quam sine eo habiturus non fuerat, principem StilianamGa naar voetnoot12 uxorem tandem accipiat. In classe itura ad oram Gallicam machinas esse multas et ceteros belli paratus; alimenta in menses tres; tabulas, quibus descripta hostium oppida, Caneva, Friulium, Tolonum; pedites ad VII M. Legatos Poloni non pati sibi satisfieri de veteri nomine, nisi in praesente pecunia saltem L M scutatorum accipiant. Putari rem tractum iri. Florentiae aestimabatur classis Gallica ejus maris itura ad sinum, Genua non procul, cui Speciae nomen; dux EtruscusGa naar voetnoot13 sua mari adsita muniebat, simul et pacem servare et sibi cavere cupiens, quod et Genuenses facturi credebantur. A | |
cardinali Riceliaco Ruellis missum tabellarium magna celeritate septimo die Romam venisse. In Sicilia esuriri et ob id Etruscas naves, quae frumentum aliunde ferebant, ibi retentas eaedem literae ferebantGa naar voetnoot1. Aliae Mediolano paulo ante proelium scriptae agrestes magno numero in eam urbem confugere; LeganesiumGa naar voetnoot2 munito Rotofredi castello venisse Abiograssam; portas Mediolani quasdam lapide obstructas. Putabantur Gallorum ibi sociorumque copiae esse trans Ticinum, id est, Mediolanum prope, XVIII M; in ripa, quae Novariam respicit, sex millia. Leganesii vero X M peditum, equitum IV M, hac certe parte validiore Hispano, cum Gallis equitatus ultra III M esse non crederetur. Videntur Galli ad pacandos Helvetios oblaturi paratos se Dolam ipsis custodiendam permittere, dum de omni comitatu Burgundiae idem fiat caveantque Helvetii, nequid inde hostile admittatur. SprecherusGa naar voetnoot3 se Tuae Sublimitati commendat atque inter cetera RohanioGa naar voetnoot4 esse - scribebat autem II Iulii - X Gallorum millia praeter Rhaetos, quibus fidit tenuiter ut externis et offensis. Rhaeti postremo Davosii conventu, qui paulo ante erat habitus, scripsere principi Aenipontanae ClaudiaeGa naar voetnoot5 velle stare se antiquis cum Domo Austriaca foederibus, modo et ipsa caveat nullum ab ea Domo periculum Rhaetis fore antiquenturque pacta per vim Rhaetis extorsa a Leopoldo archiduce anno 1617Ga naar voetnoot6. Haec postquam scripseram, intelligo ex ordinario legato AnglicanoGa naar voetnoot7, qui me salutatum venit, auditum a rege ZavaskiumGa naar voetnoot8; mirari se ajebat non esse inter nos ea, quae inter amica regna essent, officiorum commercia. Verum esse dicebat descendisse Hispanos apud oram Narbonensem; numerum varie tradi; putari sexdecim millia. Hoc in arcano fratremGa naar voetnoot9 VindicisGa naar voetnoot10 ita sciscitari sibi datum ab EusebioGa naar voetnoot11 venenumGa naar voetnoot12. Intelligo et ex ipso et allis tribunum HeiburnumGa naar voetnoot13 ad Tabernas mortuum idque a rege damnum magni fieri. Duci Bernhardo scripsisse regem: Tabernas quibus potest conditionibus capiat; deinde suas et Valettae copias paret ad hostem e Galliae finibus vel proelio deturbandum ea cura ceteris omnibus potiore. Captae ab Anglis Caletenses naves quatuor et retineri in ultionem navium Anglicarum, quas in Hispaniam aut Flandriam proficiscentes Galli velut belli jure, quo et Angli olim uti solebant, ceperant. | |
Addebat et hoc Anglus Parmensem paratum Hispani praesidia tum Parmae tum Placentiae admittere. Deo, Excellentissime Domine, res Tuae Sublimitatis commendo. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8/18 Iulii 1636.
Capella quod ita brevi capta sit, causam praecipuam fuisse intelligo, quod ex quinque oppidi propugnaculis unum subtus factum esset ad reponendos belli paratus cavum, quod cum ipsius opificis transfugio hostes cognovissent, facile isthac penetrasse. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|