Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2673. 1636 juli 17. Aan F. SprecherGa naar voetnoot3.Nobilissime Domine, Miror, quid literis nostrum utriusque evenerit. Quinque sunt menses, ut ais, quod a me nullas recepisti. Ego hoc anno abs te accepi scriptas III Martii nov. Cal. deinde datas VI Maii; praeterea has nunc ultimas diem ferentes II Iulii. Respondi omnibus; scripsi et non interpellatus, nempe XXX Ianuarii novi Cal.Ga naar voetnoot4, primo die AprilisGa naar voetnoot5, XVII MaiiGa naar voetnoot6: quarum literarum exempla penes me sunt. Curavi autem | |
modo per Genevam RelingeriGa naar voetnoot1 opera usus, modo per RohaniiGa naar voetnoot2 hic domesticos, semel etiam per Anglum legatumGa naar voetnoot3, qui ad suum in Helvetia missurum se dixerat. MarinoGa naar voetnoot4 itidem scripsi diligenter, quoties literas ejus acceperam. Noli credere quicquam unquam a quoquam mihi dictum, quo tibi obtrectaretur. Et si esset, ego non crederem gnarus, si quis alius, virtutis tuae et ejus, quam secutus es, religionis semper studiosissimum, cum ipsorum consilia non semper cum tuis congruant, noli mirari, si literas aut ad te aut tuas intercipiunt ac detinent. Sed haec frequentia nunc sunt terra marique pericula, queis viri boni terreri non debent, quo minus honestissima cogitata, quibus offendi nemo potest, nisi qui de se male sentiat, inter se communicent. Tuae mihi literae, tua manus, tua verba, tui sensus et sunt et fuerunt et erunt semper gratissima. Neque a tuis sententiis super communi bono ulla in re discrepo. Et quae abs te accepi, eorum participem semper feci faciamque M.D. cancellariumGa naar voetnoot5 cum tuae constantiae summaeque probitatis, ut debeo, testimonio. Nec dubito, quin is te ob tua merita ac meo etiam, si quid id potest, elogio plurimi faciat. Haud dubie duci Rohanio ad omnes occasiones intento per illud, quod accepimus, ultra Ticinum flumen praelium via struitur, ut se cum suis popularibus ac sociis in agro Mediolanensi conjungat. Video ex literis Mediolano scriptis multum ibi trepidari, portas lapidibus obstrui, agrestium ingentem fieri fugam. De rege HungariaeGa naar voetnoot6, quin rex Romanorum sit futurus, non dubito. Angli trahi se patiuntur, interim labitur tempus. BavarusGa naar voetnoot7 res suas firmat: committuntur mira Hispanorum arte ac felicitate cum Batavis Angli, dum hi piscatum impediunt Batavis, Flandris pecuniam ac militem transvehunt. Hanovia obsidio liberata est a Suedis nostris: LamboiaeGa naar voetnoot8 nihil minus exspectanti ademta castra, caesus eques, deinde et pedes ipse cum mille suorum Steinheimii, quo profugerat, obsidetur machinisque impetitur. Et credo jam ipsa et id castellum et ingens frumenti, quae ibi erat, copia in potestatem devenerit. Dola et Tabernae Alsaticae oppugnantur ac defenduntur. Capellam intra Galliae fines cepit exercitus sub principe ThomaGa naar voetnoot9 ex Belgio satis magnus: non sine mala fama praefectiGa naar voetnoot10 ut ignavi, quanquam ipse culpam rejicit in eos, qui necessaria ei saepe postulanti subministrare debuerant. Spero hoc periculum, quod Galliam jam ipsam aggreditur, excitaturum animos procerum, ut multis et magnis hactenus peccatis medeantur. Nihil magis opto quam saepe abs te, cujus et fidem et judi- | |
cium plurimi facio, edoceri de his, quae ibi aguntur ac judicantur, paratus vicem reponere. Vale, vir nobilissime, amice optime. Lutetiae, XVII Iulii novi Cal. MDCXXXVI.
Venti nobis literas et ab Hollandia et a Pomerania pridem est, quod invident. Illud scimus VIII m et amplius ex Suedia recens in Germaniam venisse. Habemus exercitus in Brandenburgico, in Westphalia, ubi Minda capta Osnabrugum obsidioni exemimus, et nunc ad Moenum egregios. Magdenburgum bene defenditur. Doleo in oppugnatione Tabernarum periisse nobis comitem Iacobum HanoviumGa naar voetnoot1 et tribunum Heibrunnium ScotumGa naar voetnoot2, viros egregios. |
|