Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2573. 1636 mei 1. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot1.2574. 1636 mei 1. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime Domine, Gratias habeo Sublimitati Tuae maximas pro benignis ejus literis 23 Martii veteris KalendariGa naar voetnoot3 ad me datis proque transmissis chartis continentibus responsum ad oblatam a rege DaniaeGa naar voetnoot4 conciliaturam, duas delineationes foederis Suediam et Galliam inter et pacta in quatuor menses valitura, ex quibus et summam prudentiam Sublimitatis Tuae agnosco et habeo, quod in sermonibus apud Gallos et amicorum legatos sequar. Ego his meis demissis literis die crastino a D. cardinaliGa naar voetnoot5 petam audiri eique ostendam, quantum potero, meum pro re communi studium. Apud alios legatos ea loquar, quae vulgari Tuae Sublimitati ac D. SanctichaumontioGa naar voetnoot6 visum est. Dux BernhardusGa naar voetnoot7 intra dies quinque aut sex discessum parat cum ea, quam scripsi antehacGa naar voetnoot8, pecunia et bonis promissis. HogendorpiusGa naar voetnoot9 hic adhuc flagitat id, quod FeuquerioGa naar voetnoot10 - is nondum convaluit - regisGa naar voetnoot11 in usus credidit. De rebus ducis RohaniiGa naar voetnoot12, qui inter Comensem et Clavennensem lacus vado transgressus nihil aliud quam villas incendit agrosque populatus est, ideo quod nec machinas haberet et milites, quos in hostem posset producere, non super ter mille, scribit Sublimitati Tuae MarinusGa naar voetnoot13, qui in illis nunc agit partibus. Ulterius ex | |
scribaGa naar voetnoot1 ducis ipsius, qui mihi ducis literas pertulit caetera narrare jussus cognovi, supplementa, quae ipsi promissa fuerant, alio fuisse versa. Eo facto dolens dux ereptam sibi gloriae parandae occasionem illum scribam suum huc miserat serio id postulans, ut imperio exonerari possit. Sed neque hoc impetrat neque supplementi nisi parum admodum, ita ut nihil inde magni videatur exspectandum. Post longas altercationes in Rhaetorum conventu quorundam, qui aberant, non habita ratione placuit tandem protestantibus in Valle Telina nec usum religionis nec domicilium permitti. Jus imperii quod attinet, videtur quidem Vallis Telina libera fieri, sed si quae inter ejus incolas Rhaetosque orientur controversiae, earum definitio cum permittatur lectis utrimque arbitris pari numero, quos dissidentes legati GalliciGa naar voetnoot2 sententia dirimet satis apparet, vis ipsa imperii ubi sit futura; praesertim ipsa Vallis fraena, castella inquam, Gallis retinentibus. Ita fiet, quod fieri solet et apologo lepide significavit Horatius: Cervus equum pugna melior communibus herbis
Pellebat, donec minor in certamine tanto
Imploravit opes hominis fraenumque recepit;
Sed postquam victor violens discessit ab hoste
Non equitem dorso, non fraenum depulit oreGa naar voetnoot3.
Parma urbs postquam MutinensisGa naar voetnoot4 privata in affinemGa naar voetnoot5 odia remisit, periculo vacat. Et Placentia, ubi ipsa est Parmensis uxorGa naar voetnoot6, putatur habere necessaria in menses aliquot. Interim forte fiet aliquid; nam nunc quidem nihil fit. SabaudumGa naar voetnoot7 sociis perpetuo suspectantibus tanquam privatis suis rebus invigilantem publica contemnere. Qui transire Alpes hoc vere parant Germani, ad mille equites, quinque peditum millia futuri dicuntur. Cardinalis GuenettiusGa naar voetnoot8 paci a pontificeGa naar voetnoot9 praepositus Bononiae exspectat designationem loci, in quem CaesarGa naar voetnoot10, GallusGa naar voetnoot11, HispanusGa naar voetnoot12 consentient. Urbibus, quae ad id propositae fuerunt antehac, partim longius dissitis partim in aestu belli positis, Leodio intestinis involuto motibus haud dubie aptissima actioni erit Colonia et Batavis non nolentibus. Is, qui Viennae res agit GallicasGa naar voetnoot13 ab imperatoreGa naar voetnoot14, instigatu, ut creditur, Hispani, jussus discedere, dixit debere se id prius regi suo indicare; interim sibi | |
domi suae se tenere juberetur sive sineretur cum externis, qui ibi sunt, amicis colloqui, in eo paratum se sequi aulae voluntatem. Classis Gallica multa nunc in sermone hominum constare dicitur quadraginta navibus rotundis bellicis ad Rupellam, viginti longis ad Massiliam, minoribus navigiis quas tartanas vocant, sexaginta, onerariis quindecim. Sed quibus imperium datur, maris expertes suntGa naar voetnoot1. Audio hoc ab omnibus dici Gallorum sociis, Gallos cum socios quaerunt maximas praeferre divitias, ubi solvendum est aliquid, ultimam paupertatem. Duci LotharingioGa naar voetnoot2 aGa naar voetnoot3 Gallis seorsim conditiones ostentari susurratur. Audio a protestantibus Helvetiis non minus quam Rhaetis graviter ferri id, quod de Valle Telina constitutum est, passimque ambosGa naar voetnoot4 strepere criminationibus, maxime in Rohanium ut religionis suae incuriosum. D. BanerioGa naar voetnoot5 res tam pulchre succedere gaudeo, eoque quod res nostras ipsa Sublimitate Tua significanteGa naar voetnoot6 cognovi. Non patiar ignaros, qui nobis favent. Ab Anglis ante finitam ArundeliiGa naar voetnoot7 legationem nihil in commune exspecto. Eidem Batavis usum maris liberum si ab ipsis petatur, se non negaturos ajunt. Resurgunt Burdigalae et alibi contra nova onera seditiones. Dux Lotharingiae Carolus ire Ratisbonam imperatoris vocatu dicitur. Unum, quod addam, habeo, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem ut intimis precibus Dei tutelae commendem. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, Calendis Maii anni 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|