Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2572. 1636 mei 1. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Parat jam abitum dux Bernhardus VinariensisGa naar voetnoot2, cum pecunia non quantam voluit, sed quantam auferre potuit, millibus florenorum sexcentis: promissis large oneratus. Qui si nobis ad Rhenum, atque utinam trans Rhenum, proferre arma poterit, facilius erit in posterum Suedos inter Gallosque et literarum et consiliorum commercium. Classis tum in Santonico, tum in Massiliensi littore ventos et imperium exspectans minatur Hispaniae, nec Italiam sine metu sinit. Parmae non timetur, postquam MutinensisGa naar voetnoot3 bello se subduxit. De Placentia bene speratur, quod et ducis uxorGa naar voetnoot4 ipsa praesens et duxGa naar voetnoot5 ex Gallia in Italiam rediisse nuntiatus animos addunt fidemque firmant oppidanis, et necessaria, etiamsi duret obsidio, in aliquot suppetuntGa naar voetnoot6 menses. Foederati Galliae, praeterquam quod Bremum munit SabaudusGa naar voetnoot7, nihil agunt magni. Dux RohaniusGa naar voetnoot8 diu jam quiescit ob tenues copias et Mantello - is locus ad Adduam est - muniendo intentus. Ausus tamen est IV Aprilis aliquot suorum praemissis inter Comensem et Clavennensem lacus penetrare in agrum Mediolanensem magno agrestium terrore nec sine caede militum hostilium, quorum pars magna in juga montium suffugium habuit. Quominus, quae ibi sunt, oppida aut castella irrumperet, machinae deerant; nec copiarum satis, quibus supplementum per suos hic flagitat, si non quantum vult, nonnihil tamen obtenturus vir ingentis animi et rebus parvis bene uti gnarus. Germani ad quinque aut sex millia super eos, qui jam in agro Placentino omne militaris licentiae genus exercent, dicuntur Alpes beneficio Helvetiorum pontificiae religionis transituri; transire nondum intelliguntur. Haec sunt, quae nunc habebamus non pessima. Det Deus meliora, teque, Illustrissime Domine, cum tuis omnibus sospitet. Illustrissimae Dominationi Tuae omni observantia addictissimus
| |
Lutetiae, Cal. Maii n.c. A.i MDCXXXVI. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1636 Hagae 8 Iunii st. n. |
|