Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2585. 1636 mei 8. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime Domine, Ex quo postremum Sublimitati Tuae scripsiGa naar voetnoot8, collocutus sum cum duce BernhardoGa naar voetnoot9, deinde cum cardinali Riceliaco, praeterea cum Jacobo Hanoviensi comiteGa naar voetnoot10 ex Hollandia huc reverso. Dux Bernhardus sexcenta florenorum millia accepit: ultra nihil. Sperat se ante mensem Augustum pedites habiturumGa naar voetnoot11 ad XII millia; eam ob rem PonicamGa naar voetnoot12 in Angliam, inde per Hollandiam ad Sublimitatem Tuam mittit. Interim sperat se commodato habere posse aliquid copiarum a principe CondaeoGa naar voetnoot13 et cardinali ValettaGa naar voetnoot14, qui duo jam futuri sunt regiorum exercituum duces, fruituris otio protestantibus LafortioGa naar voetnoot15 et CastilionaeoGa naar voetnoot16, ne quid sit, quod papamGa naar voetnoot17 offendat. Condaeo XVIII peditum millia, quinque equitum, Valettae XII equitum IV peditum adfutura putabat, quanquam aliorum opinio non parum eo de numero detrahit. Valettam putat in Treviros ire Confluentibus liberandis, quod oppidum ad res ultimas redactum est. Ipse refovere militem suum cupit in Burgundiae comitatu, | |
quam Galli Helvetiorum in tutela positam Germanis se minore cum Helvetiorum offensa permissuros putant quam suo nomine irrupturos. Inde ire vult LeodiumGa naar voetnoot1 opem sperans CalabriGa naar voetnoot2. Spem dicit sibi esse et recuperandi ThucydidisGa naar voetnoot3. Vellet a XenocrateGa naar voetnoot4 ad ArcesilaumGa naar voetnoot5 TheodoretiGa naar voetnoot6 aliquid mitti. CardinalisGa naar voetnoot7, qui jam et delineationes foederum cum ChaumontioGa naar voetnoot8 et trimestre foedus acceperat, mire praedicabat res Sublimitatis Tuae rebus magni GustaviGa naar voetnoot9 nihil inferiores ducens. Ab amicis non desertum modo sed et oppugnatum trusumque in ipsum littus potuisse tantillo tempore in mediam Germaniam penetrare rem esse miraculo proximam; de pecunia partem jam per Chaumontium numerari coepisse nec moramGa naar voetnoot10 hic de reliquo fore. Me quoque mira comitate amplectens per communem utrique cultum literarum orabat quicquid possem in causam communem conferrem, praesertim apud Anglos addens ad diluenda, quae mihi dolere non ignorabat, Gallos stultos saepe esse gentium omnium judicio, sed facile redire ad bonam mentem. Haec in me benignitas partim inde nata est, quod legationem mihi injunctam in Suedia probatam videt quodque a Sublimitate Tua mihi fidem haberi, simulque quod PaviiGa naar voetnoot11 in Hollandia auctoritatem collapsam intelligit ipsumque principem ArausionensemGa naar voetnoot12 de me non inimice loqui. Attollebat regisGa naar voetnoot13 paratus maritimos, quibus si se, quod facile est ipsis, Angli conjungerent, nihil non sperandum. E re putabat indicari Anglis convenisse quidem inter Suedos et Gallos, sed Palatinatus rem ita nobis curae fore, si et ipsi, quod suarum esset virium, conferrent; inique facere Anglos, qui totum maris jus sibi vindicarent. Sed posse ipsis ad tempus aliquid concedi sine fraude in posterum. Haec quidem ille ita disserebat: at mihi displicet quod Batavorum legatoGa naar voetnoot14 in Anglia de maris usu et nova et dura praescribi audio; quodque ArundeliusGa naar voetnoot15 Ratisbonam missus in Austriacos pronior creditur: idque ut non sit, tamen istis novis colloquiis periturum sit anni tempus navigatui oportunum, quod inter hos Gallorum paratus magnam praebere posset Anglis aut, si illi palam hostilia nolunt indicereGa naar voetnoot16, Domui Palatinae per Hispaniam grassandi occasionem. Nunc audio Austriacos pro Palatinatu commutationem aliquam Anglis offerre eoque pertinere | |
legationem a Vienna in Angliam. Jacobus comes de Polonico conjugioGa naar voetnoot1 spem dicebat abjectam a Bohemiae regina, quod pontifex nollet canonum interdicta laxare, nisi prius consummato plane matrimonio: Sed hoc periculum in filia fieri grave est,
ait TerentiusGa naar voetnoot2. Idem comes Polonum magis ac magis se vertere dicebat ad caesarisGa naar voetnoot3 gratiam. Intelligo etiam renovatum hinc mandatu, quod habuerat DavausiusGa naar voetnoot4 conscribendi per illas partes militis. Idem comes, ut pecuniam hinc landgravio obtineat, instat quotidie. Miles, qui de BrezaeanoGa naar voetnoot5 exercitu restabat, huc venit; Batavis supra votis debitum tanto datur amplius pecuniae, quanto tandundem militis ali possit. Vidi et aegrotantem nunc quoque FeuqueriumGa naar voetnoot6, qui Tuam Sublimitatem officiose salutari voluit. Ex Anglia discimus retineri adhuc ibi comitem LicestriumGa naar voetnoot7 extraordinariae in Galliam legationi destinatum. Mortuo, qui pro regina Romae res agebatGa naar voetnoot8, alium surrogatumGa naar voetnoot9, qui in eam curam succedat. Exspectari ibi ZavaskiumGa naar voetnoot10 e Polonia; eum, qui Hamburgi res agit AnglicasGa naar voetnoot11, jussum ire ad Daniae regemGa naar voetnoot12 oratum, ut rex ille promovere velit ea, quae Arundelio mandata sunt; Roma scribitur EstraeumGa naar voetnoot13 praeter illud negotium de dissuendo Lotharingico matrimonioGa naar voetnoot14, quod trahitur traheturque, petiisse, ut Gallicae classi pateat portus Civitatis Veteris, qui dicitur, Hispanis quippe feuda Ecclesiae infestantibus, ne pateat. Cardinales, quorum in consilium res missa est, judicantes id unum agi, utGa naar voetnoot15 offensam Hispani pontifex incurreret, elusere postulatum. Viennae, qui res Gallicas habebatGa naar voetnoot16, ibi morandi, donec e Gallia responsum accepisset, facultatem impetrare non potuit; itaque coactus discedere jam in Venetorum terras pervenit. Ad hoc cum accedat imperatoris epistola, quam mitto, ad | |
LeodiensesGa naar voetnoot1, acrem continens Gallorum insectationem, suspicari datur Gallos vel invitos tractum iri ad apertam professionem belli in imperatorem, quam hactenus studiose evitant. Nuntiant praeterea a Vienna literae ad Mediolani tutelam promitti ab imperatore octo millia, partim pedites partim equites; addere comitem OgnatensemGa naar voetnoot2 constitutum regi HispanoGa naar voetnoot3 eundem in usum duo equitum millia conscribere per Silesiam, si ea terra a Polonis tuta maneat. Dari ab ea quoque aula operam componendo inter MutinensemGa naar voetnoot4 ParmensemqueGa naar voetnoot5 dissidio, cujus pacis mora praecipua est, quod Rossenam, Imperii feudum, sibi retinere Mutinensis cupiat. Budensem BassamGa naar voetnoot6 nihil hostile in imperatorem agitare; Tartarum legatumGa naar voetnoot7 cum multo honore dimissum. Ex Italia discimus circumsessam quidem Placentiam, sed credi satis ibi panis vinique haberi ad finem usque Septembris. CrequiacusGa naar voetnoot8 duas cohortes in supplementum accepit nihil agens hactenus, nisi quod Montisferratensi agro gravis incumbit, qua de re questum huc quidam missus est a duce MantuanoGa naar voetnoot9. CerbelinusGa naar voetnoot10 recens auctus duobus Hispanorum millibus nudas prope hactenus terras trans lacum Comensem defendit sublatis e lacu navigiis, ne RohanioGa naar voetnoot11 usui essent. Nondum transeunt summas Alpes, quem Montem Gothardi nostra aetas vocat, Germanorum novae illae copiae, quod nondum expeditae sint, quae Helvetiis numerari debent pecuniae. Dicuntur huc mittere velle Rhaeti, ut, quod nuper multis eorum absentibus placuit, nequis in Valle Telina habitaret protestantium, mitigetur uno saltem illis loco ad larem figendum Deique cultum concesso. Sed vix spes est, ut quidquam obtineant; tantum hic est studium demerendi romanam aulam. Geneva commeatus valde sibi necessarios ex Gallia impetrare non potest: multaque per Languedociam quotidie nova ad circumcidendam protestantium libertatem excogitantur. Argenti nonnihil ex Hispania Genuam pervenit: augenturque praesidia tum Monaeci, tum in Honorati insula Mediolanensem terram tuentibus triginta millibus, quorum in hostem octodecim produci possunt. Hispani bene munito loco, cui Vallis Tori nomen, etiam Odofredi, quod dicitur, castellum in agro Placentino firmant; Placentinorum non famem tantum sed et discordias sperant. Defendit id oppidum marchio VillaGa naar voetnoot12 cum equitibus trecentis, peditibus septingentis invalido adversus cresentes hostium copias praesidio. Multum laudatur hic Rohanius, quod ultima illa hostilis agri populatione templis monasteriisque pepercerit. | |
Dux BulioniusGa naar voetnoot1 creditur colloquium aliquod eruditorum utriusque partis moliri, ut majore cum specie ac strepitu ad missam transeat; de Sedano, quin cum rege conventurus sit, vix dubitatur. Crediturine sint ei immutatoGa naar voetnoot2 Batavi urbis Trajecti custodiam, an regi sit militaturus his in locis, brevi, sic puto, videbimus. Multi hic sunt novorum onerum repertores. Tributum in carrucarum magnum sane et publice inutilem sumtum rejicit cardinalis, ut non convenienti saeculi hujus felicitati. Sunt qui suadent argentum omne mensarum domuumque rex sibi vindicet soluto, quantum ipsi videbitur, pretio. Ego rumores quidem perscribo, quales hic nuntiantur. Caeterum judicationem liberam mihi servo, multo magis eam Tuae Sublimitati illarum rerum peritissimae defero. Sed multum metuo, ne OryzaGa naar voetnoot3 MimnermumGa naar voetnoot4 coquat non ex usu violaeGa naar voetnoot5. Et de lilioGa naar voetnoot6 ac caesareGa naar voetnoot7 nescio, quid latet. De BacchylideGa naar voetnoot8 non optima fide actum antehac censeo. Quid aliud possum quam Deum precari, Excellentissime Domine, Tuae ut Sublimitatis concilia regno Suedico orbique christiano fortunet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8 Maii nov. cal. 1636.
Est hic quidam qui astusGa naar voetnoot9 molitur liberando HornioGa naar voetnoot10. Ego dubito. HeufdiusGa naar voetnoot11 nihildum signatum nedum numeratum habet, ipsi nihil peribit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Stralsundi die 13/23 Maji 1636. |
|