Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2565. 1636 april 24. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Serenissima ac potentissima Regina, Domina Clementissima, Dies septem sunt cum acceptis sacrae Majestatis Tuae literisGa naar voetnoot2 illico Chantiliacum, ubi erat rexGa naar voetnoot3, me contuli comiterque admissus quae jubebar exposui. Rex vultu peramico accepto sermone ac literis ea respondit, quae ad rem erant. Gratum sibi suam valetudinem ac res prosperas Majestati Tuae cordi esse. Se vicissim Majestatis Tuae res bonas intelligere cum gaudio atque perpetuae sint precari. Animum suum optione ipsi volentem per legatos significasse se neque immutaturum quicquam. De induciis cum PolonoGa naar voetnoot4 curam libenter sibi susceptam, ut eo labore explicata Majestas Tua tanto se magis in res Germanicas intenderet; cujus spei videre se cum gaudio successus optimos. De pecunia petita scripturum se ministris suis, ut quo loco res esset, se edocerent. De DavausioGa naar voetnoot5 optime se semper existimasse eoque ad magna negotia ejus se operam delegisse idemque porro facturum. Gratum sibi judicium Tuae Majestatis cum suo congruere et non displicuisse quae gessit. Inde sermonem flexit ultro ad ea, quae nunc sub auspiciis Majestatis Tuae in Saxonia et vicinis geruntur locis. Exspecto a magno Majestatis Tuae cancellarioGa naar voetnoot6 ea, quae inter ipsum SanctichaumontiumqueGa naar voetnoot7 erunt gesta, ut iis cognitis ad res publicas juvandas quod potero conferam. Immortales autem Majestati Tuae gratias ago, quod legationem mihi ipsius nomine a magno cancellario impositam suo clementissimo arbitrio comprobarit, optoque id maxime, ut sincero fidei diligentiaeque proposito felices successus Deus addat. De illa pecunia, quae tam diu est, quod Tuae Majestati debetur, minime ad interpellandum cessator fui, cum praeter eorum, quae hic geruntur, cognitionem id prope unicum mihi incumberet. Sed hi pollicendo ac prolatando de industria rem traxerunt ad colloquium illud Sanctichaumontii cum magno cancellario ac ne nunc quidem polliceri desinunt. Quanquam vero de paratibus maritimis magni hic sint rumores, tamen ita frigide res geritur apud Rhaeticas Alpes, ad Padum, ad Germanicum Belgicumque limitem, ut non longe absim ab illorum sententia, qui per marescallum EstraeumGa naar voetnoot8 | |
Romae negotium pacis cum spe magna promoveri putent. Accedit ad haec, quod Vinariensis dux BernhardusGa naar voetnoot1, de pecunia in praesens parum, de caeteris in futurum postulatis vix quicquam impetravit. Rex regum, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Majestatem Tuam non Suediae tantum sed et totius Christiani orbis bono servet incolumem ac florentem resque ejus bello felici ad aequam, fidam honestamque pacem deducat. Augustae Majestati Tuae obedientissimus subditus
| |
Lutetiae, 14/24 Aprilis 1636. |
|