Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2675. 1636 juli 18. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot8.Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Post illum de victoria ad Ticinum amnem, de quo scripsiGa naar voetnoot9, alium quoque nuntium non minus laetum Francofurti literis accepimus 13/23 IuniiGa naar voetnoot10 Majestatis Tuae copias ita improvisas LamboioGa naar voetnoot11 Hanoviam obsidenti supervenisse, ut castra ejus ceperint incenderintque, equitatum disjecerint et post pugnam acrem etiam peditatum. Ipsum Lamboium cum suorum mille Steinheimum se recepisse. Ibi a nostris premi machinarum incussu spemque esse, ut jam jam locus ille et dux ipse et ingens frumenti vis alendo Maguntiaco comparata in manus nostrorum veniat; Hanoviam non tantum a penuria rerum, quibus carebat, sed et a metu liberatam. | |
Tabernarum Alsaticarum suburbana jam tenens dux Vinariensis BernhardusGa naar voetnoot1, urbem oppugnaverat collocaveratque suos in ipsis valli terrei, quo oppidum defenditur, ruinis. In Dolam aditus cuniculus speratur. Hostilis ex Belgico exercitus capto Galliae oppido Capella partim vicinis locis obhaeret, partim Barrum Lotharingiae finitimum petiit. Excitati tam propinquo periculo Galli intentiores spero posthac erunt in res suas, quae ad res communes multum trahunt momenti. Novit Deus etiam mala - quale quod et de descensu hostium apud Narbonem susurratur - in bonum vertere: cujus paternae tutelae, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Tuam Majestatem resque ejus commendo. Lutetiae, 8/18 Iulii 1636. |
|