Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2636. 1636 juni 19. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot1.2637. 1636 juni 19. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime Domine, Inter dies statos per baronem SerotinumGa naar voetnoot3 scripsi, quae tunc rumores ferebant. Ex eo quae aut certa didici aut in commune credita, addam. Ab aula et ab ipso cardinaliGa naar voetnoot4 affirmatur omnibus Hagenoviam per cardinalem ValettamGa naar voetnoot5 exemtam periculo. Tabernas Alsaticas captas a duce BernhardoGa naar voetnoot6 stragemque editam de Croatis, quorum numerum edere memor eorum, quae historicis praescribuntur, non audeo. Dixit cardinalis Riceliacus Veneto legatoGa naar voetnoot7 Gallicas copias transisse Ticinum, notum etiam vetustis annalibus amnem, unde urbi nomen: parte alia ParmensemGa naar voetnoot8 cum sociorum auxiliis Donensi via Placentiam pervenisse, quae mihi tam longe absito neque refellere neque probare est animus. Dicam quod ex literis datur scire. Ex Germania nullas habui: neque enim noster, qui Argentorati antehac fuit, nunc Benfeldii est, unquam ad me scripsitGa naar voetnoot9. A Gallis scriptas literas video interdum, sed tunc tantum, cum res sunt prosperae. Ab Helvetiorum terris literas legi complures a viris gravibus ad viros graves scriptas. RohanioGa naar voetnoot10, cujus consilia et seditio militaris et ad locorum munitiones | |
deficiens pecunia diu remorata est, advenisse ajunt triginta millia Pistoriensium. Sperare eum a Venetis CCCC millia florenorum. Legatos Burgundiae comitatus implorare veterem Helvetiorum tutelam: quosdam non alienos esse, romanenses maxime; protestantes, pridem Galliae addictiores, haerere, cum quibus et Altorfienses, jam annus est, publicum fecere decretum se ita existimare Galliae foedus cum Helvetiorum communi antiquius esse, quam ut patiatur, comitatum Burgundiae, si cum illo bellandum sit, ab Helvetiis defendi. Conventus Helvetiorum, ut tarda sunt liberorum populorum molimina, ea de re deliberaturus indicitur procedente interim Dolae obsidione, quae praesidio plus trium millium acriter quidem et non sine aliquo eruptionum successu defenditur, sed, quantum judicari potest, prius in potestatem regisGa naar voetnoot1 ventura quam decretum aliquid consentiens ab Helvetiis fiat. Ita, dum Romae deliberabatur, peribat SaguntumGa naar voetnoot2. Et jam plurimi Dola Vesontionem se contulisse et qui manserunt res potissimas eo misisse nuntiabantur, quod ea urbs et per se sit valida et iis locis, unde auxilium exspectatur, propior. Certius indies docemur, Brissaci praefectumGa naar voetnoot3 non modo intentum esse reficiendis pontibus ad Rinfeldum et Lausenburgum, sed et muniendae insulae incumbere, quae minus leuca infra Basileam est. Basileenses Austriacae Domus invalescentem potentiam metuentes, ita ut legato GallicoGa naar voetnoot4 significaverint, nolle se intra suos fines aut frumentum in usum Galliae comparari aut militem nisi in usum Helvetici corporis conscribi, conventum protestantium civitatum his de rebus postulare. Interim perpetuo alios atque alios Germanos per Alpes, in quas romanensibus Helvetiis jus est, transire. Alcalam ducemGa naar voetnoot5 ex Italia iisse in Germaniam in speciem cunctis rebus ad pacem parandis, cum tamen nec MeloGa naar voetnoot6 nec alii eidem negotio destinatiGa naar voetnoot7 abierint: ut rerum introspectores judicant, ne impedimento sit LeganesioGa naar voetnoot8, quominus is libere Mediolanensem praefecturam administret. Aliunde discimus SaliciumGa naar voetnoot9 ad Rhaetos, ad Helvetios mitti alios Gallorum clientes cum bonis verbis et, quae ibi multum valent, largitionibus, tum ut sanetur offensa ob mutatas in Valle Telina res suscepta, tum ut disturbentur consilia, quae pro comitatu Burgundiae posset suscipi. Clavennae, legati GalliciGa naar voetnoot10 annisu, ad poenas vocari eos, qui de pactionibus illis VallitelinensibusGa naar voetnoot11 aliter erant locuti quam rebus Gallicis expediret. Duas equitum turmas ad Rohanium venisse e Gallia. Transiisse per summas Alpes, quem montem Gothardi vocant, duo millia | |
sub Mutinensis fratreGa naar voetnoot1 et sex VisdomiGa naar voetnoot2 turmas: sequi cohortem, id est, regimentum comitis de AroGa naar voetnoot3, sexcentorum peditum, inde cohortem alteram gravis armaturae sub tribuno LizzoGa naar voetnoot4, qui jam sit apud Donavertam. Post has secuturas cohortes RidbergiiGa naar voetnoot5 et PiccolominiiGa naar voetnoot6. Ratisbonensem conventum prolatari credo, quo tardius Anglis respondeatur, sed ut scribunt qui Gallis blandiuntur, ob dissidia regem inter HungariaeGa naar voetnoot7 et BavarumGa naar voetnoot8. Caeterum ab Angliae legatisGa naar voetnoot9 didici Arundeliae comitiGa naar voetnoot10 potestatem compellandi caesarisGa naar voetnoot11 dari Lintzii: Poloniae legatumGa naar voetnoot12, sex jam dies sunt, Londinii solemni de more receptum. A Vienna literae 10 Maii datae dicunt in ea aula laborare serio BrandenburgicumGa naar voetnoot13, ut pax cum Suedis fiat, sed velle caesarem, ut praevertatur isti negotio electio regis romani: Gallos moliri omnia, ut Ratisbonensem conventum disturbent: GallassioGa naar voetnoot14 praeceptum, Spiram ut muniat. Comitem SoraeGa naar voetnoot15 ad regem PoloniaeGa naar voetnoot16 mitti, eum ut in partes pertrahat austriacas, si fieri potest; intentato ei metu a TurcaGa naar voetnoot17 et RagoskioGa naar voetnoot18 et spe aut ipsi aut, si ipse jam occupatus est, fratri ejusGa naar voetnoot19 ostensae conjugis e Domo Austriaca AenipontanaGa naar voetnoot20. Interea bassam BudensemGa naar voetnoot21 per idoneos homines fidem facere caesari de mansura Turcica pace. Tirolenses sibi a Gallis, Gallos, qui in Valle sunt Telina, ex Tirolensi agro vim mutuo metuere video. Ad Italiam venio. Parmensis cum MutinensiGa naar voetnoot22 negotium nondum plane transactum est ob- | |
stante de RosenaGa naar voetnoot1 controversia. SabaudusGa naar voetnoot2 haud obscure ad pacem spectat et cum socii producere exercitum vellent, suas retentandi causas quaesivit. Sociorum vires extra praesidia a bene volentibus ad XX millia feruntur aliis multum de ea fama detrahentibus. Pars cis pars ultra erant Tanarum pluribus quidem locis, sed Valentiae praecipue imminere crediti; horum consilia collata Astae; Hispanorum ducum Ostagii, unde Alcalo et Melo Genuam, Leganesius et Spinola castellum novum ad Scriviam erant petituri. Mille ex regno Neapolitano equites in agro Mediolanensi exspectabantur. MantuanusGa naar voetnoot3 pacis studium honestis verbis ad Mediolanensem cancellariumGa naar voetnoot4 scribens testatus fuerat; nec aliud armis suis propositum quam sua tutari. A Roma inducias cudi. SerbellonemGa naar voetnoot5 cum navigiis aliquot in Lario esse lacu, quem Comensem vulgo vocant, ut Rohanium observet, scribitur. Nec dubitat quisquam, quin omni arte apud Rhaetos Helvetiosque studia sibi paret HispanusGa naar voetnoot6. Nec si muneribus certes, concedet IolasGa naar voetnoot7.
Plerique a Gallis in Italia quaeri praelium, ab Hispanis vitari volunt nos credere; et an Parmensis Placentiam usque perrumpere posset - quanquam id pro facto in hac aula spargitur - judicia variant. Valentia firmata est accessione praesidii ad trecentos; an alimentorum satis sit civitati et militi, ambigitur. Classis Gallica vela fecisse 10 hujus mensis constanter affirmatur ab omnibus et esse XL navium bonarum, minorum, quas fistulas vocant, sex, totidem ad inferenda hosti incendia; ire in fretum Gaditanum eodemque venturos Hollandos suis cum navibus. Cardinalis HispaniGa naar voetnoot8 literae in Italiam missae atque interceptae ostendunt eum extra spem non esse indutiarum seorsim cum Batavis. Coloniae locum ad pacis colloquia imperatoriGa naar voetnoot9 non improbari audio, quanquam aliud fert hujus civitatis rumor. Et ut paulatim ad propiora me reducam, non est quidem magni momenti nec reticendum tamen, LagrangiumGa naar voetnoot10, qui in Germania legatus fuit, ad missam transiisse, sed egregie simulato morbo gravi, ne quid simulare crederetur. FeuqueriusGa naar voetnoot11 aquis Borboniis valetudinem curat, quantum conjici potest nec belli nec pacis negotio interfuturus. Hic nunc erat in summa rerum status, de quo, si quid immutaverit, non deero indicationis officio vota semper faciens, Excellentissime Domine, pro Sublimitatis Tuae bonis rebus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 9/19 Iunii 1636. | |
Postquam hoc ita ut e fide non indignis acceperam, quaedam et ex certis literis scripseram, in ceteris video praestare famae auctoritatem. Tantum pro Tabernis Alsaticis tradi Sarburgum a duce captum Bernhardo II novi calendarii. Profecta est a Rupella classis. Dolae jam vallum subitur cuniculis aliisque suffossionibus capto quod extra est munimento lunari. Magna in castris principisGa naar voetnoot1 alimentorum copia est. Peditum non satis habet contra tot defensores. Flagitat plures mitti. Cum in manus venissent meas duae virorum talia intelligentium literae Dolae obsessae fidam historiam continentes, exemplum earum addidi. Sed jam venit a castris qui et ipse nuntiat et literas adfert, quas vidi, ThuaniGa naar voetnoot2 ducem a Sarburgo reducem capto castello, quod Tabernis Alsaticis imminet, impetere oppidum machinis. Missus ad Argentoratenses Thuanus multum frumenti in usum exercitus a civitate facile impetravit, qui messem facere nisi favente tam valido vicinoque exercitu nequibant. Ita jam impletum est id, quod Tua Sublimitas scriptis ad ducem Bernhardum literis, quas apud me aperuit PonicaGa naar voetnoot3 optaverat. Praeter Croatos ad Saram male habitos quatuor eorum cohortes ad Daistenum ab HeiburnoGa naar voetnoot4 caesae sunt Suedo milite rem inchoante, subvenientibus mox et Gallis equitibus. Drusenhemi hostis munitione extructa ab Argentorato ad Hagenoviam commeatus per amnem auferre voluerat, verum adventante Valetta id praesidium deseruere. Multum gaudetur in hac aula ob has res. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|