Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2425. 1636 januari 4. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime Domine, Cum nuper in parlamentum rexGa naar voetnoot9 edicta ferret nummariaGa naar voetnoot10, ex quibus sub hoc quidem parlamento tantum se pecuniae facturos quantum postremis scripsi | |
literisGa naar voetnoot1, ex omni autem Gallia ad viginti et quinque milliones sperant additis iis, quae refundere cogentur aerarii hirudines, Hieronymus BignoniusGa naar voetnoot2 regius advocatus, orationem habuit celebratissimamGa naar voetnoot3, qua ita ostendit parendum regi et necessitati parenti, ut interim quam noxiae sint publico illae dignitatum nundinae non taceret. Nam neque sine populi injuria exerceri munera caro emta et idoneos militiae homines ad alia avocariGa naar voetnoot4: labare et Galliae famam apud externos, ut ad ea redactae quae ultimis periculis ultima adhiberi solent. Initium in immensum excreturo malo Franciscum PrimumGa naar voetnoot5 fecisse adeo jam tunc aversante Deo susceptos ex reductis inde pecuniis conatus, ut ab illis nihil reliquum Gallia habeat praeter luctus et imminuti imperii memoriam. Haec tam libere dicta rex indoluit, ideo quod audirent haec qui eo venerant multi, inter quos et ducis CaroliGa naar voetnoot6 uxorGa naar voetnoot7. Fruitur tamen Bignonius praestiti officii conscientia, quanquam a rege voce cancellariiGa naar voetnoot8 reprehensus. At primus parlamenti praesesGa naar voetnoot9 et blandiente oratione et rerum odiosarum silentio, quantum parlamentariis displicuit, tantum apud regem inivit gratiae, ut ad eas, quas habet dignitates praefecturam urbis Parisiensis et cancellariatum equestrium regis societatum adiunxerit. At parlamenti classes aliae se cum rex venit non convocatas queruntur; omnes vero de edictis, quae nec lecta nec audita ad regis nutum probarunt, de iis jam introspectis querelas ad regem meditantur. Quia ipsa edicta ejus generis publicari non solent, rerum contentatarum indiculum mitto. Ad SanctichaumontiumGa naar voetnoot10 trajici pecunias audio. Venerunt in hanc urbem ex Italia BellevriusGa naar voetnoot11, ex Germania FeuqueriusGa naar voetnoot12 et LagrangiusGa naar voetnoot13 consilia collaturi. De Maguntiaco, Hanovia, Hagenovia, Colmaria sicut certi habeo nihil, ita pejora metuo. Illud dolet, quod Suedi militis circa illa loca agentis licentiam incusant Galli, ut infestam sibi non minus quam ullam hostium vim. Cardinalis Riceliacus majorem indies diligentiam custodiendae saluti suae adhibet jamque et carrucam loricavit inter coria, quibus ambitur interjectis e ferro laminis, quae transitum globis impediant. Dux BulionaeusGa naar voetnoot14, quem jam pontificium et pontificii credunt et reformati, etiam disputatione in vulgus eunte, quasi quae inter principem ArausionensemGa naar voetnoot15 et ipsum intercesserit, huc dicitur venturus, sive ut de Sedano regi tradendo transigat, quod reformati metuunt, sive ut purget se de captivis Hispanis, qui | |
nuper Trajecto ad Mosam evasereGa naar voetnoot1, quod ipsius culpa factum hic dicitur, quia, inde cum abiret, mandata dederat, quibus severiorem illorum custodiam inhibebat. Polonos Romae laborantes, ut cum pace pontificisGa naar voetnoot2 regi suoGa naar voetnoot3 liceat cum palatinaGa naar voetnoot4 conjugium facere, multum adjuvant Galli. Mitto MariniGa naar voetnoot5 literas, qui, si quid magni per Italiam sperat, vereor, ne fallatur. Gallicarum ad Rhenum copiarum apud Tullos pars maxima est. GallasiusGa naar voetnoot6 ipse trans Rhenum agere creditur, sed relictis satis multis, qui cisrhenanam possessionem Gallis interturbent. Haec vix scripseram, cum venit ad me Britannicus legatus,Ga naar voetnoot7 cui video spem aliquam datam componendi illud electorale negotium, quod cum Gallia controversum ei erat. Perscriptum ipsi fuerat induciarum Batavicarum moram in sola Brasilia esse; id pecunia posse sanari. Misi ad Heufdii cognatumGa naar voetnoot8 de pecunia; ait se melius quam antehac sperare. Ego eos, qui aerarium regunt, video diem de die ducere nihilque nobis dare praeter bonas spes et forte pecuniae particulas, de cetero re tota pendente ab ipsorum arbitrio. Studii in res nostras signa non video. Siquid praestant, metu praestant nec longius quam metus durat. Iam nunc a Vienna literas video, quae nihil magni nuntiant, nisi scriptum ad PiccolominiumGa naar voetnoot9, ut terris NeoburgiciGa naar voetnoot10 parcat. Et mitti ad electoresGa naar voetnoot11 qui captent suffragia. Ex Italia literae nos docent Gallorum sociorumque exercitum in Lomiliana terra agere, tantum ut inde alimenta habeant, ea ubi defecerint, propositum in Novariensem agrum ire, qua parte Olegium est. CrequiacoGa naar voetnoot12 cohortes ex Languedocia duas advenisse; exspectari e Delphinatu et Provincia tres alias; Mediolanensibus sua quoque exspectari auxilia ex Hispania et e Germania per Helveticas Alpes; nihil tamen ante ver agi posse validis ibi oppidis nec capi facilibus, nisi justa obsidione. Additur et ParmensemGa naar voetnoot13 spe Sabromati et SabaudumGa naar voetnoot14 spe recuperandi Pigneroli lactari, ut a Gallica amicitia discedant; et esse Genuae principis CarignaniGa naar voetnoot15 uxoremGa naar voetnoot16 paratam itineri in Hispaniam. Ab Hispanis miti- | |
gari papae animum, parere ejus imperiis jusso BorgiaGa naar voetnoot1. Eosdem nullam omittere curam retinendas ad insulasGa naar voetnoot2. Post haec omnia, Excellentissime Domine, et hoc anno et secuturis felicia Tuae Sublimitati comprecor. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4 Ianuarii 1636 ex novo Calendario.
Literae reginae matrisGa naar voetnoot3 in solo scripta Hispanici juris satis ostendunt, quantum et ibi sit belli taediumGa naar voetnoot4. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praesent. Stralsundi, die 22 Jan. 1636. |
|