Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2426. 1636 januari 4. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot5.Nobilissime Domine, Satis intelligo ademta Prussia amicis in hostes mutatis tarda ad exsolvendam promissi fidem Gallia rem nummariam multum nobisGa naar voetnoot6 esse accisam; quominus molestum me vobis esse debere de negotiis alienis, cum satis habere debeam, si mea ad affectum perducam. Tamen ea cum sit frontis meae infirmitas, ut petentibus amicis negare nihil possim, rogo veniam des eadem facilitate, qua ego inducor, ut petentibus amicis negare nihil possim, rogo veniam des eadem facilitate, qua ego inducor, ut talia suscipiam. Nobilis ille ex praetoria regisGa naar voetnoot7 cohorte, ad quem jus a D. de la VilleGa naar voetnoot8 pervenit, eo minus commendationis meae eget, quod ipse ad te scribat et summe faventem sibi habeat SanctichaumontiumGa naar voetnoot9: a quo si magnas, ut hic rumor est, pecunias res Suedica accipit, poterit hujus postulatorum haberi ratio. HottomannoGa naar voetnoot10, si de chartis ejus comparandis confici negotium non placet, velim tamen, ut antehac, dari aliquid in solatium senectutis, ne se credat in eo, quod nostris semper studuit rebus et quam potest maxime eas juvat, operam perdere. Trecenti floreni gratum ei munus essent. MarinusGa naar voetnoot11 queritur, quod nec pecunias nec literas accipiat. Moratur nunc | |
apud ClavennamGa naar voetnoot1 rerum dotalium causa. In rebus Italiae saepe fallitur tardis et incertis nuntiis. Forte utilior esset Venetiis ad aucupandos rumores. Sperat ipse iter Constantinopolim. 24 Octobris datae erant postremae abs te quas habui literae; ex eo nullas habui, cum a MulleroGa naar voetnoot2 habuerit HebsteiniusGa naar voetnoot3 12 datas Novembris, quae vos a Sanctichaumontio adhuc illis in partibus retineri nuntiabant. Spero aliquas in itinere esse, quas venti aut alia aliqua mora detinet. Et ecce vix huc usque in scribendo perveneram, cum duas abs te accipio 6/16 et 13/23 Novembris datas curante legato CamerarioGa naar voetnoot4. Gratias ago pro iis, quae nuntias. Deus det in posterum etiam meliora. Maxime gaudeo, quod Excellentissimo D. cancellarioGa naar voetnoot5 video curae esse, ne indecora publico sit legatio mihi mandata. Ego quantum fieri potest annitar, ne quid a me desideretur. Quandoquidem in Pomerania moramini, spero jam advenisse ad vos filium meumGa naar voetnoot6, qui ut te amicum meum sentiat, summe precor. Si quis ejus vel exiguus potest esse usus, velim sane. Sin minus, redeat nuntium nobis gratissimum bonae vestrae valetudinis referens. De Hottomanno dixi supra: illud, quia literae priores interierunt, repetam: de chartis ejus comparandis mandasse mihi aliquid magnum cancellarium et pretium dixisse tria millia florenorum; velitne id sumi de pecunia quam a Gallis flagitamus, nescio. Et si consilium mutaverit, an munusculum tamen ei, quale modo descripsi, cupiatGa naar voetnoot7 tradi. Pictori MousterioGa naar voetnoot8 praeceperat, ut imagines primorum in Gallia hominum ad se transmitteret: et praemiumGa naar voetnoot9 illi operae largiter solvi voluerat. Sed id etiam quantum vellet esse, non dixerat. De his quae sit sententia, desidero edoceri, ne quid imprudens aut nimia liberalitate aut parsimonia peccem. De meis impensorum rationibus spero et te et D. SpiringiumGa naar voetnoot10, ad quem misi, memores fore. Et de trimestribus in posterum. Accepi cum literis tuis etiam pacta induciarum cum PolonoGa naar voetnoot11, quae bene ut vertant, opto: accepi et reliqua actorum cum SaxoneGa naar voetnoot12, quae paulo ante mihi ostenderat Hebsteinius. Mitto tibi longaevi Angli, de quo ante scripsiGa naar voetnoot13, editam hic historiam, ut sit, inter arma quo te oblectes. Vale et nostri meminisse, te oro, perge. | |
Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Lutetiae, 4 Ian. 1636 ex novo Calendario. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalcke, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède. |
|