Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2405. 1635 december 20. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot3.Nobilissime Domine, Literas valde desideratas abs te die huius mensis XVII nov. cal. accepi, et, quantum nunc conjectareGa naar voetnoot4 licet, non aliud impedimentum fuit, quominus recte curarentur quam quod modo venti, modo naves, quae ferrent, defuere. Alterum fasciculum isGa naar voetnoot5 qui a SanctichaumontioGa naar voetnoot6 huc venerat, postquam per mensem prope integrum his in locis fuit, mihi satis corruptum reddidit. Sed inde non aliud est mali quam quod res, quae ibi geruntur, scivi postremus, nulla vestra culpa, sed meo infortunio. | |
Spero vobis omnibus felix in patriam iter fore eaque ibi sumptum iri consilia, quae ex re sint atque existimatione Suedici nominis. Nihil magni hic fit et tamen id, qualecunque est, habebis in meis ad D. magnum cancellariumGa naar voetnoot1. Mortuus est AligriusGa naar voetnoot2, cui in villam relegato nomen solum cancellarii Franciae manebat. Itaque accrevit illa dignitas custodi sigillorum SeguierioGa naar voetnoot3, qui hodie eo nomine iusiurandum dicit. Senex annorum - ut Angli scribunt miro consensu - centum quinquaginta quatuor translatus in aulam comitis ArondeliiGa naar voetnoot4, qui eum, dum praedia sua visit et simul documenta aetatis invenerat certa, cum caelum Londini satis grave et victum molliorem ferre non posset, desiit praebere non visum a multis seculis spectaculum diuque tractum corpus tandem terrae parenti reddidit. Illud, si iocari permittis, memoratu non indignum, reperiri in actis publicis loci, ubi vixit, mulctam ei iudicio publico indictam, quod annorum duorum supra centum cum esset, puellam stuprasset. Litem hic novam habemus. Comes [H]arcur[t]iusGa naar voetnoot5, Elboeuii ducisGa naar voetnoot6 frater, apud parlamentum matremGa naar voetnoot7 accusat, quod testamento haeredem ex magna parte relinquere velit eundem Elboeuium, majorem fratrem suum, quem ipse indignum dicit omnibus commodis, cum reginae matrisGa naar voetnoot8 partes pertinaciter tueatur hactenus. Hodie res in parlamento regeGa naar voetnoot9 ipso praesente acta est et adversus absentem ducem nova decreta citatio. Hoc ipso suoGa naar voetnoot10 in parlamentum adventu rex secretarios regios novos fecit supra octoginta, novum his praesidem, novos consiliarios, novum urbis praefectum, supra veteres. Vale et nostri quaeso meminisse ne desine. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Lutetiae, XX/X Dec. MDCXXXV.
Literae tuae, quas accepisse supra me scripsi, fuere datae XXIV Octob. Eiusdem diei a magno cancellario literas per Sanctichaumontii hominem biduo prius accepi multo tempore retentas, ut dixi, ab ipso. |
|