Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2404. 1635 december 20. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustris Domine, Lubens laetusque ex. D. GrubbiiGa naar voetnoot2 cognovi literis non ingratum fuisse Illustrissimae Dominationi Tuae primum quod eius, ut pro meritis debeo, meminerim semper, deinde quod et meminisse me epistoliis aliquot missis ostenderim. Rogo credas, inter ea, quae aetatis meae cum gaudio recordor, esse horas illas, quas de summis tuis negotiis humanitate eximia deductas mihi in magno otio Hamburgi agenti concedere solebas et curarum feces literatissima elegantia diluere. Ego Suedicae gentis benignitate plurima, quae optari solent, consecutus hoc quoque consequi ad implendam felicitatem optem, saepe frui sermonibus tam limati iudicii hominum. Quanquam autem nos patria tuae egens opis munusque hic mihi impositum dividunt intervallis satis magnis, animus tamen exspatians, ut solet, saepe ad te recurrit, saepe te audit videtque. Constantiae tuae erit, quem nullis meritis provocatus amare tuaeque curae ducere coepisti, ei porro te praebere fautorem, atque ita credere, si quid sit, in quo gratum tibi facere quippiam possim, in eo me non gavisurum tantum, sed et triumphaturum. Det Deus, Illustris Domine, tibi tuisque res et prosperas et diuturnas. Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
| |
Lutetiae, X/XX Dec. MDCXXXV. |
|