Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2284. 1635 september 20. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot4.Nobilissime Domine, Binae mihi simul abs te heri redditae sunt, alterae XXVI Iulii, alterae X Augusti scriptae, pro quibus perpetuaque in me benevolentia gratias habeo quam possum maximas. Non repeto quae nunc ad magnum cancellariumGa naar voetnoot5 scribo quaeque tibi scio patere, nec quae ante hos dies septem ad te scripsiGa naar voetnoot6, ne inutiliter decidam tempora occupationibus tuis. Ego, ex quo abiistis, non omisi septimis diebus, saepe et mediis, scribere, et modo mari, modo terra mittere, ut occasio dederat. Sed ubique pericula sunt: terra, si forte detegantur ab hostibus literae, quamquam diligenter sub mercatorum involucris occultatae, mari a piratis, et quia certa curandi literas ratio nulla constituta est. Landgravius HassiaeGa naar voetnoot7, qui iam non procul Francofurto abesse nuntiatur, quid acturus sit, avidi omnes expectamus. Dolet, quod non ante mutatam validae civitatis fidem advenerit. Sed etiam sic est, quod agat. BanneriiGa naar voetnoot8 gaudeo tam insignem esse exercitum, cui cum adeo de proximo iubar magni cancellarii affulgeat, id ad praeclarissimas actiones incitamentum fore non dubitamus. Gallica pecunia, quanquam exiguae reliquiae de magnis promissis, negotium est difficile extricatu. Tamen cum videant opus sibi esse nostrorum sociis viribus, pollicentur. Sed verba sunt, non sine re tantum, sed et sine ulla scriptura, ex qua urgeri possent. Itaque, ut super rebus Gallicis faciendum est, nihil affirmo. Credo idem et principem MargaritamGa naar voetnoot9 sentire, pro cuius matrimonio vidi Italicum libellum Romae scriptum satis accurate. Certe, si ex Gratiani decretoGa naar voetnoot10 et ejus interpretibus res definienda est, obruentur parlamentarii et episcopi Galliae magno consensu eorum, qui hactenus de id genus quaestionibus per Italiam, Hispaniam, Belgicam, Germaniam et alibi sub pontificis ditione scripsere. Neque possunt obtinere quod volunt Galli, nisi canonistarum conspirationi ius regium et patriae mores fortiter opponant, quod ipsum est ex parte potissimaGa naar voetnoot11 transire in protestantium castra. Sed huius rei satis implicatae quis sit futurus exitus, dies docebit. | |
Legi quae magnus cancellarius literis et per legatos Saxoni electoriGa naar voetnoot1 significavitGa naar voetnoot2. Nihil potuit dici aut gravius aut constantius aut in publicum utilius. Sed quid ista apud obductos callo animos? Superest igitur, ut ad Gallorum exemplum nostra et ipsi curemus. De VespasianoGa naar voetnoot3 propositum quod scribis, valde displicet. Nonne in ClaudiumGa naar voetnoot4 satis liberales fuimusGa naar voetnoot5? Sed lactucisGa naar voetnoot6 facile est de alieno corio ludere. PertinaxGa naar voetnoot7, ut video, vim sui nominis obtinet. Tamen tam indigna non exspectaveram, Ἀνδϱὸς ϑανόντος ὡς τάχ᾽ ὄλλυται χάϱιςGa naar voetnoot8. Posterioribus magni cancellarii literis abfuisse acta, quorum meninerant, iam ante significaviGa naar voetnoot9. Tuis quae nondum tunc parata missurum te scribis, eorum rogo memor ut sis, ut tanto norim melius, quam ad normam mihi dirigendi sint sermones. De caeso GallassioGa naar voetnoot10 nihildum habemus; Tarpeio nuper quae sedit culmine cornix
Est bene non potuit dicere, dixit, eritGa naar voetnoot11.
Vale, vir nobilissime, nostri, tui non immemorum, memor. Tuae Nobilitati observantissimus
| |
Lutetiae, X/XX Sept. MDCXXXV.
HeppiusGa naar voetnoot12 Galliam orat annua, et aliquid puto impetrabit. Scripseram ad D. cancellarium et ad SpiringiumGa naar voetnoot13 rogare me, ut sciam, unde recepturus sim trimestre, quod a calendis Augusti deberi coepit, et itinerum impendia, quorum rationes bis transmisi. Spiringius vult me id ex Gallica pecunia repetere; id vero est non ad calendas Octobres aut Novembres, sed ad Graecas. Ego, qui multum in supellectilem parandam erogavi, spero fore, ut illae solutiones non differantur. Quare si e dignitate regni videtur bene sustineri hanc legationem, rogo, ut et nunc et in posterum certi videam aliquid. Ea in re aequissima precor, me adjuves, et paria, si res tulerit, exspectes. Si huic meae rei prospectum satis esset, commendarem et liberalitatem in eos, qui me ad regem deduxerunt, et pro MousteriiGa naar voetnoot14 picturis jam paratis et pro chartis HottomanniGa naar voetnoot15 et in HepsteniumGa naar voetnoot16. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède. Met andere hand: Praesent. Alderstadt, den 8 Octob. 1635. |
|