Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2274. 1635 september 14. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot2.Nobilissime Domine, Primas tuas, postquam Hamburgo abiistis, nunc demum recipio. Scio difficiles esse curandi rationes, tamen quotiescunque se dabit occasio, edoceri de iis, quae geruntur, vel in hoc debeo, ut aliqua nuntiando alia expiscari possim; nam mutis nemo loquitur. Ex magni cancellariiGa naar voetnoot3 geminis litteris datis XXIII et XXX Julii vet. cal.Ga naar voetnoot4 summam rerum, quae illic geruntur, intelligo, quae utinam sit loco meliore. Accedet hoc ad vetera exempla, quam facile dissuantur principum et civitatum ex necessitate aut usu temporum factae societates. Quod a me petis, praestarem libenter, si ea nossem, sine quibus rceta dijudicatio fieri non potest: an cum Polonia bellum habituri simusGa naar voetnoot5; an iis, quas SaxoGa naar voetnoot6 obtulit, conditionibus meliores aliae obtineri possint; quid allaturus ad vos sit SanctichaumontiusGa naar voetnoot7; Batavis nostris an voluntas et facultas futura sit aliqua ope, quae momentum faciat, juvandi res nostras. Nam de Gallicis rebus quid certum, quid incertum sit, non desum septenis quotque diebus, saepe et extra statos dies occasione data perscribere. Deliberationes istae magnam rerum singularium et in dies mutantium cognitionem desiderant; quae cum mihi desit, nisi quantum ad res mihi propiores pertinet, in quibus tamen ipsis nos crebro fallunt nuntii nec minus crebro conjecturae, pro consilio preces contribuam Deum rogans, ut in eam partem flectat animos, quae primum Suetiae reginaeGa naar voetnoot8 ac regno, deinde et Germaniae protestantium rebus sit futura tutior simul atque honestior. Magisne metuenda sint belli pericula an pacis insidiae, eorum est aestimare, qui et vires partium norunt et de consiliis eorum, quibuscum res est, ex quotidianis actionibus perque alias secretiores vias judicium facere possunt. Litterae posteriores magni cancellarii schedarum A.B.C.D.E. mentionem faciunt, quas non accepi, errorene ibi commisso an viarum incerto an eorum culpa, per quos curatae sunt litterae, haud dixerim. Quarum schedarum mentionem priores faciebant litterae, eas recte accepi speroque non sine usu fore. Plane te rogo, ut eorum, quae sciri possunt, sciam quam saepissime quam plu- | |
rima. Mandatum mihi munus quanta maxima possum diligentia percolere non desinam. Vale, vir clarissime. Tuae Claritudini addictissimus
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède. Met andere hand: Wismarniae, die 25 Septemb. 635. |
|