Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2390. 1635 december 13. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime Domine, De quingentis, quae rei nostrae debentur millibus pro trecentis abeunti HeufdioGa naar voetnoot6 BulioniusGa naar voetnoot7 debitorem delegarat quendam, qui olim venditas res fiscales a possessoribus repetit pretio soluto et regiGa naar voetnoot8 pro eo, quod plus illae res valent, pecuniam numerat partim, partim numeraturus est. Is homo dixit recepisse se in semet solutionem trecentorum millium menstruis portionibus vicenis quinis. Nunc, postquam abiit Heufdius, injungit Bulionius ei homini partem aliquam ejus pecuniae non Heufdio, id est nobis, sed regi tradere. Ille qui XXIII millia praesentis pecuniae Heufdio praerogavit, de cetero fidem suam obstrinxit, aequum negat ultra conventa se obligari, et mavult rem infectam. | |
Ut huic malo, si quid possem, adferrem medicinae, saepe misi ad Bulionium, convenire eum ut liceret. Quotiescunque misi, nihil aliud quam excusationes urgentium negotiorum retuli. Ivi ad patrem ButilleriumGa naar voetnoot1. Rogavi, ut tota pecunia, post tot moras in hac rerum necessitate Sublimitati Tuae traderetur. Ostendi, quid aequitas, quid tempora exigerent. Forte non defuturas Sublimitati Tuae rationes rebus Suedicis consulendi, si Galli factis ipsis demonstrarent eas ad se nihil pertinere. Verbis significabat satis intelligere se, si Tua Sublimitas seorsim quid constitueret, maximo id cum Galliae malo fore. Cum id intelligerent, rogavi non modo, ne quid Sublimitati Tuae taedii objicerent, sed omnibus modis animum ei adderent ad res praeclaras, ut nunc in illis partibus coepit, gerendas. Dixit facturum se quod suae esset potestatis; ne omitterem loqui Bulionio. Is denuo se excusat. Miror hos homines in tanta amicorum penuria non magis curare eos, qui ipsis pauci restant, existimationisque suae adeo securos vivere et fidem, quam ab aliis exigunt, neutiquam praestare ipsos. Video Italos sic existimare totum de pace negotium clam Romae tractari neque ullum legatorum conventum fore, nisi prius ibi in arcano de rebus praecipuis convenerit. PontifexGa naar voetnoot2 neque Galli neque HispaniGa naar voetnoot3 res agit, sed primum ejus religionis, cujus ipsi tutela credita est, deinde familiae suae, ad cujus opes atque honores Hispanus adeo per Italiam potens plus habet quod conferat quam Gallus. Iam nunc tristes accipio Ottonis Ringravii literasGa naar voetnoot4 omnem historiam dissoluti consilii malorumque tum communium tum privatorum continentes. Rogat, ut, quando curam istam, suadente Tua Sublimitate legatisque Gallicis susceperint, in pace constituenda utriusque regni auctoritas ipsorum saluti, libertati rebusque caveat. Postremae, quas a D. CamerarioGa naar voetnoot5 habui literae - erant autem eae datae 17 Novemb. novi calendarii - mentionem faciunt fasciculi a Tua Sublimitate ad me missi, quem ipse pridie deferendum dedisset; sed eum fasciculum non accepi, sive Caleti, ut fit interdum, sive Lutetiae alicubi delitescat. Ei incommodo quomodo provideri in posterum possit ad D. Camerarium et alios, qui literas nostras curant, perscribamGa naar voetnoot6. Postquam in Alsatiam se cum excercitu tulit GallasiusGa naar voetnoot7, Galli Vaudemontium et quae vicina sunt recepere. Ad S. Avonis castra habet dux BernhardusGa naar voetnoot8. Helvetii pontificii Caesarianis et Hispanis per montem Gothardi transitum X peditum, IV equitum millibus concessere additis legibus, ut ipsi commeatus secum ferant nec admisceant peste contactos. Militantibus jam apud se Helvetiis CaesarGa naar voetnoot9 et Hispanus stipendia persolvant; et donativa civitatibus: transitus ut sit pau- | |
corum simul et inermis. Videntur id malum dilaturae nives; alioqui periclitabatur Vallis Telina. In Picardia vicinisque agris mire grassantur hostium excursores. In Brabantia novi quotidie nascuntur libelli ludibria continentes partitionis adeo accuratae, quam Galli Batavique de Belgicis terris nuper fecerant. Incipit aulam hanc post res multas improsperas inde enatas poenitere divisi inter plures militaris imperii. Itaque IncolismensiGa naar voetnoot1 hic retento agit sine aumulo LafortiusGa naar voetnoot2; et de ValettaGa naar voetnoot3 revocando rumor jactatur. Quid pariturus sit electoris PalatiniGa naar voetnoot4 in Angliam adventus, magna haud dubio per omnem orbem erit exspectatio. Haec aula nihil inde validi expectat. Utinam in eo fallatur. Haec nunc habebamus. Quibus quod adjungam nihil est praeter ad Deum preces, Excellentissime Domine, pro regni Tuaeque Sublimitatis rebus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3/13 Decemb. 1635.
Has postquam scripseram, ex ThuaniGa naar voetnoot5, qui apud cardinalem Valettam juri dicendo et pecuniis praeest, literis intelligo Dieusam quoque a Gallis captam. Apud S. Avonis non paucos Croatos manere; hostium non minus decem millia peste absumta; Gallasium videri insumturum hanc hiemem in Hagenoviae obsidio et paciscendo cum Argentoratensibus magis magisque labascentibus animo; hiberna Gallorum apud Tullos futura; Valettam cardinalem in aulam adventare, non modo ut se purget ab inimicorum calumniis, verum etiam ut ostendat, quantum constantia sua res Gallicas promoverit, cum, si priores castra movissent Galli, quod multis placebat, haud dubie Lotharingia tota futura fuisset ducis CaroliGa naar voetnoot6. Addit Viridunensem episcopumGa naar voetnoot7 suis cum copiis fines Lutsemburgicos petiisse. Plane illis in locis hoc tempore apparuit in paribus incommodis eum vincere, cui plus sit patientiae, quae nunc, quod rarum est, a Gallis stetit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|