Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2424. 1636 januari 4. Van C. de GrootGa naar voetnoot12.Pater mihi sancte, Quod nunc scribo, id ea tantum facio de causa, ut scias me, sicut debeo, ita esse officii mei observantem. Nam et SadlerusGa naar voetnoot13 et SpiringiusGa naar voetnoot14 absunt etiamnum, quorum exspectandus est uterque, antequam de meis fiat quicquam. Caeterum nec de istis nummariis, quorum mentionem faciunt litterae tuae, hoc inconsulto statuerit certi quid magnus cancellariusGa naar voetnoot15. | |
Ad nova quod pertinet, sparguntur hac urbe rumusculi de facta armorum suspensione electoremGa naar voetnoot1 inter et BanneriumGa naar voetnoot2, sed rumusculi tantum; illud certum est electorem instare multum, ut pro tempore cessent hostilia, cuius in exercitu tanta iam est trepidatio, ut eo inspectante castellum Werbianum, cuius satis magna utilitas ceperint nostri, quanquam numero invalidi. Vexilla XII cum tormentis bellicis IV plaustrisque aliquot praeda onustis huc advectos vidimus, quorum omnium copiam fecit postremus iste conflictus. Interim MarasinumGa naar voetnoot3, CaesarisGa naar voetnoot4 is copiis imperat, cum VI millibus, quorum in numero isti sunt, quod contra iuratam fidem Vinariensis WilhelmusGa naar voetnoot5 simul cum Erfurdia hosti tradidit, aiunt disparso et vaganti succurrere, eisque LunemburgicumGa naar voetnoot6 regimenta, quae vacant, III iungere. At vestris in partibus supine adeo rem geri dolemus; Tabernas certi sunt qui dicunt derelictas simul cum castello, quod adiacet, cum nec ab hoste nec intra urbem ulla premerentur necessitate adeo inhoneste et turpiter, ut non immerito ipsorum societas culpetur nobis, hosti autem habeatur ludibrio. Deus haec omnia ad finem dirigat nobis haud improsperum, cuius tutelae, venerande pater, te matremque meam commendo. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
Straelsunda, XXV Decemb. vet. cal. 1635.
Discessit ab hac aula WolfiusGa naar voetnoot7, cuius litteras hisce inclusas accipies simul cum characteribus, quibus quae habebitis rectiora ea condetis in posterum. Vix scripseram hasce, cum afferuntur magno cancellario litterae, quae pactas dierum XIV inducias affirmant, ipsumque interea electorem abesse ab exercitu et Dresdam se contulisse. In Werbiano castello, cuius supra mentionem feci, tormenta XII medii generis reperta a nostris. | |
Adres: A Monsieur Monsieur l'Ambassadeur de Suède à Paris. In dorso schreef Grotius: 25 dec 1636 (sic) C. de Groot. |
|