Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1904. 1633 december 30. Van M. RuarusGa naar voetnoot1.Diuturnioris mei silentii caussam quidem haud unam allegare possim: at illa praecipua est, quam tu, vir amplissime, fortasse miraberis et cum venia tamen, ut spero, accipies. Ego istuc aetatis amori operam dare coepi et post anxiam tot annorum deliberationem uxorem tandem duxiGa naar voetnoot2. Nondum autem oblitum te credo, quantae soleant esse distractiones novorum procorum, sponsorum, novorum denique maritorum: quae me omnes intra hoc tempus exercuerunt praeter operas consuetas aut ex obliquo illatas. Nunc redeo tandem ad scribendi officium; in quo si quid fortassis negligentia mea deliquit, quod non possum penitus negare, sat magnam hanc poenam illius pendo, quod tuis interea literis caruerim, ex quibus semper doctior evado. Obitum integerrimi spectatissimique viri Leonardi SorgiiGa naar voetnoot3 vehementer doleo cum alias ob caussas tum quod amicum amiserim in praestandis quibusdam officiis mihi necessariis semper facilem; cui quem istic jam substituam vix habeo. Intelligo praeter duos illos, quos tibi commendaveram amicos, Italum GermanumqueGa naar voetnoot4, et Polonum quendam equitem familiarem meum tibi adfuisse; qui quanquam nullas a me literas exhiberet, amicitiae tamen meae obtentu accessum ad te facilem habuerit comiterque habitus, et cum consilio, quod ipse sibi salutare fuisse gloriatur, a te sit dimissus; eo ergo nomine gratias tibi ago atque habeo. De baptismo Judaeorum, cujus primam mentionem colloquio tuo debeo, deprehendi tandem aliquot loca ex Thalmude a viris eruditis allegata. Iohannes CochusGa naar voetnoot5 in annotationibus seu potius in earum spicilegio super caput secundum Maccoth citat ex Aboda sara fol. LIX. p. 1. haec verba: ‘לומיש דע דג וניא םלועל אוה יוג ליבט אלד ןויכו לובטיו in aeternum non est proselytus, dum circumcidatur et baptisetur; nam donec baptisatus non est, gentilis est’. Duo alia loca ex Jebammoth fol. XLVI, XLVII et ex Barachot fol. XLVII. affert Christianus GersonGa naar voetnoot6 in Thalmude suo Judaico; quae quia prolixiora sunt et Germanica tan- | |
tum lingua ab illo exprimuntur, non exscribo. Ex eodem Gersone disco Thalmudem hunc ritum pro antiquissimo habere; ut pote qui in Sota fol. XII. et in Megilla fol. XIII. lotionem filiae Pharaonis in flumine, de qua Exod. II. hoc fine susceptam - quanquam id sane ridicule - interpretetur, ut per baptismum Israelitarum religioni initiareturGa naar voetnoot1. Crediderim tamen saltem Servatoris nostri aevo, postquam tam multi baptismi vel ad superstitionem usque invaluerant, Judaeis hanc gentium externarum initiationem ad Sacrorum Judaicorum communionem in usu fuisse. Nec vana, ut opinor, est coniectura, quod quemadmodum Servator noster in institutione solenni τῆς εὐχαϱιστίας ritum Judaeis usitatum, quamvis lege non praeceptum, imitatus est, prout inter alios Beza ex Paulo Burgensi, Tremellio atque Scaligero annotavitGa naar voetnoot2, ita et Iohannes Baptista primum et deinde Christi discipuli seu potius Christus ipse, sine cujus voluntate illi sine dubio nihil sunt ausi, hunc ritum homines disciplinae suae de novo accedentes initiandi ab exemplo Judaeorum, quanquam id sane instinctu divino, mutuati sint. Hoc si tanquam verum accipitur, concludere ulterius non inepte licebit, baptismum Christianorum non Judaeorum circumcisioni proprie, sed potius eorundem baptismo successisse; atque ita collabetur argumentum, quod a circumcisione infantium inter Judaeos ad eorundem baptismum apud Christianos vulgo trahi tamque acriter urgeri solet. Scrutatus sum curiose, an Judaei ex sua gente natis, quoties religioni initiantur, baptismi legem imponant. Et invenio in Buxtorfii Synagoga JudaicaGa naar voetnoot3 infantes Judaeorum non quidem circumcisos, ut in gentibus ad Judaismum conversis fieri solet, sed circumcidendos lavari diligenter solere. Sed, ni fallor, haec lotio non est illis pars initiationis, sed praeparatio initiandi, qui cum sordibus ad vitam tam sacrosanctam admitti non debet. Quorsum haec tam solicite quaeram, caussam facile intelligis. Ad aetatem baptismi Judaici nonnihil facit, quod ArrianusGa naar voetnoot4 mentionem illius ex | |
interpretatione tua faciens non procul ab aevo Servatoris nostri, sub HadrianoGa naar voetnoot1 et MarcoGa naar voetnoot2 et AntoninoGa naar voetnoot3 imperatoribus vixerit, si modo commentator Epicteti, quem habemus, is est, quem SuidasGa naar voetnoot4 ἐπιϰτήτειον φιλόσοφον appellat. De solutione quaestionum, quas tibi nexueramGa naar voetnoot5, plurimum tibi debeo. Ego judicio tuo, quod magni semper feci, in caeteris quidem omnibus facile acquiesco; hoc unum tantum non nisi cum distinctione quadam accipere possum, quod existimas matrimonia utut jure divino per se licita, si tamen contra legem humanam contrahantur, hominum arbitrio irrita fieri posse. Mihi enim videtur in contractibus mere humanis id quidem potestati magistratuum licere, ut - quod tu allegas - iis nondum natis utilitatis publicae caussa vim omnem adimant; at matrimonium non humano tantum jure, sed et divino nititur. Itaque - qoud pace tua dictum sit - existimaverim, si matrimonia contra legem humanam contrahantur, contrahentes quidem privilegiis a civili potestate dependentibus privari, imo et poenis utilitatis publicae caussa prudenter constitutis subjici posse. Ipsum tamen matrimonii vinculum, quo minus rescindatur, obstare puto legem sacram, quae vetat, ne quae Deus conjunxit, homo separetGa naar voetnoot6. Exemplum aliud est in matrimoniis contra parentum voluntatem a liberis nonnunquam initis, quae quidem legibus Christianorum principum rerumque publicarum vulgo prohiberi solent; consummata tamen non rescinduntur, sed poenarum summa est, ut liceat hos tales legum patriaeque potestatis contemptores parentibus exhaeredes facere. Discrimen matrimonii aliorumque contractuum hinc quoque animadvertere licet, quod alii contractus, quemadmodum consensu mutuo coeunt, ita et partium consensu dissolvuntur; at non item matrimonia, ne si pars quidem utraque velit. Hujus discriminis observationi non inepte quis fortassis addat nihilo plus magistratui in res sibi subditorum licere quam iisdem in eas licuit, antequam magistratui jus in se suum sive expresso sive tacito consensu resignarent. Haec quidem adhuc ita mihi videntur; quae tamen contra meliora docentem obstinate non defendam. De fortunae tuae mutatione nihil adhuc audio, nisi quod nuper quidam mihi persuadere voluit te Caesareanarum copiarum imperatori Friedlandiae duciGa naar voetnoot7 operam tuam ad historiam scribendam addixisse; quod eo minus illi credidi, quod existimem res illius gestas, cujus favori stylum tuum submitteres, multas tibi fortassis non probari. Nomen tuum in aula regis nostriGa naar voetnoot8 inclaruit adeoque gratiosum est, ut rex legato suo SavazioGa naar voetnoot9 in Belgicam Britanniamque tendenti injunxerit, ut consilium rei bene gerendae a te peteret; quod ille tamen nescio qua de caussa neglexit, quemadmodum ex illo ipso habeo, qui legato a secretisGa naar voetnoot10 in itinere fuerat. Novi quosdam id agere, ut salario regio te in hanc urbem invitent, quod an | |
apud regem successurum sit, nondum habeo dicere; fortassis tamen illi paulo fortius rem urgerent, si non spernere te conditionem illis constaret. De Assuero MatthisioGa naar voetnoot1 lubens resciscerem, an domicilium Hamburgi fixerit - nam uxoremGa naar voetnoot2 illic eum duxisse inaudivi - itemque an Bernhardus DwingloGa naar voetnoot3 Tychopolim adhuc incolat, quam se derelicturum ante annum minabatur. De Anglia paullatim gliscit rumor proceres nonnullos, qui ad Ecclesiae gubernaculum sedent, ad antiquatas Romanae ecclesiae superstitiones non parum propendere. Id an ita se plane habeat, an vero ex innovatis ceremoniis quibusdam ἀδιάφοϱοις temere arreptum, aut et ad conflandam remonstrantium dogmatis illic invalescentibus invidiam confictum sit, tu, credo, me melius nosti, ego autem lubens ex te sciam. Sed jam dudum tibi fortassis prolixa scriptione molestus sum, itaque abrumpo telam teque, vir summe, salvere atque valere jubeo. Dab. Gedani, a.d. III. Cal. Januarii, anno aerae Christianae MDCXXXIII. |
|