Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1869. 1633 augustus 12. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Gratae mihi ut omnes tuae sunt literae, mi frater, ita et illae fuere, quas altero Augusti die dedisti eoque magis, quod nostrorum propitiam valetudinem nuntiant. | |
Quod ais moras necti a Rotterodamensibus, vidi pridem metuique, ne inani exspectatione occasiones nobis eripiantur. De insinuatione putabam nihil opus, cum manifestum sit me in ea urbe fuisse, ut mei copiam facerem, et vereor, ne aliis principibus meam operam non indignantibus minus gratum sit, si illis me nunc offeram. Tamen si amicis, qui ibi res propius introspiciunt, ita videtur, potestis aut hac uti quam transmitto formula aut aliam conscribere uxoris nomine liberrimam potestatem habentis. Ut a principe quoquam stipuler salvum jus ad Rotterodamenses eundi, si poposcerint, non videtur impetrabile; dico apud regem aliquem, nolunt enim temporaria obsequia, solidos ministros postulant. De Suecis quoque longe aliter quam tu sentio nullos esse apud quos inimici me esse malint. Sciunt enim cum Sueci ad illorum opem respiciant, nihil unquam ausuros, quod ipsis displiceat, neque unquam mihi ad ius meum consequendum adiutores fore, quod a DanoGa naar voetnoot1 sperare possum consilia habente minus a nostrir pendentia. De induciis et bello quid sit futurum, utinam brevi sciamus, ne ea quoque remora diutius trahat meas deliberationes. Satis periit temporis. Physica IacchaeiGa naar voetnoot2 velim undecunque quaeras et mittas, ubi primum poteris. Nunc MerulamGa naar voetnoot3 cum filio legoGa naar voetnoot4. Has literas antequam absolvissem, eripitur mihi hospes, uxori suus maritus, liberis pater Leonardus SorgiusGa naar voetnoot5 intra dies XIV valens et exanimis, magnum nobis omnibus documentum, ne spes in longum jaciamus. Vetat me dolor et meus et eorum, quos aspicio, diutius tecum fabulari. Deus te tuosque et nostros propitius aspiciat. 12 Augusti 1633. Scire velim, verumne sit accepisse principem ArausionensemGa naar voetnoot6 alas quinque equitum a Suecis. Dissecto hodie corpore Sorgii - id enim jusserat, ut suis cum eodem mali semine genitis aliquid inde esset auxilii - apparuit cor vividum, lien et pulmo bonus, ventriculus corruptus affuso per duas venas multum dilatatas felle et ex eadem causa adeso jecinore. Tuus tui amantissimus
|
|