Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1903. 1633 december 21. Van J. WittenGa naar voetnoot2.S.P. Non est quod hic repetam, vir clarissime atque consultissime, amice plurimum honorande, propter quas causas nuper Belgium adierim, quodque te non lateat. Verum hoc mihi impraesentiarum agendum puto, ut tu scias ex nostris sermonibus immortalem amicitiam natam, cuius delineationem nulla verba capiunt, atque ego re ipsa atque omni officiorum genere, illam tibi explicare satago ita, ut etiam jussa cogitationesque tuas longe paratiori obsequio praeeam. Non te fugit, quam male audiat politicorum turba, quae arcanum artis suae putat verbis allicere atque laetare mortales, mentem procul habere atque sic erudito ambitu aliis imponere, cuius haut degener discipulus AlcibiadesGa naar voetnoot3 olim; atque historici notant in reconciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis virum meliorem fuisse, cum vitia sub umbra eloquentiae laterentGa naar voetnoot4; sic de Aegypti rege I. CaesarGa naar voetnoot5 regis animum disciplinis fallacissimis eruditum, atque longum esset huc illos vocare quosque non esse quam esse melius sit, quique causa sunt, quod politici nomen suspectum putentque quam plurimi bonos desiisse, postquam docti prodierint, ac quasi huc trahendum poetae illud Aleator quanto in arte melior, tanto est nequiorGa naar voetnoot6.
Hasce dolosas artes ego odio habeo, atque cum in te scriptisque tuis eximiam eruditionem pari candore permixtam videam atque summa benevolentia ac fide mecum de rebus utrisque notis sincere ac candide egeris, verbis effari nequeo, | |
quam me totum tibi mancipem atque sic tibi pro nupera humanitate tua gratias ago, me meaque plena manu tibi offero, ut ne et vitam, quae omnibus carissima, hic exceptari velim, imo tui causa victima cadere felicitati litasse interpretaturus sim. Atque hoc tibi a die illo, quo primum in aula principis meiGa naar voetnoot1 redux pedem fixi, significare statueram, nisi eius negotia me statim excepissent occupassentque. Si mora hac peccaverim, habes confitentem reum neque defugiam quae iusseris. Libenter hic nova subnecterem, verum hic et circa omnia pacata sunt. Hac hieme certa quaedam ex regno Poloniae habebo atque faciam, ut scias. Omnem rudentem Iesuitae ibi movent, ut regemGa naar voetnoot2 ad bellum Suecicum propellant, neque rex ad illorum susurrationes surdus est. Atque certum est ipsum hoc unicum agere, ut aliquando eius regni potiatur. Iam ex te scire aveo, quomodo vales, deinde quo loco res ducis SabaudiaeGa naar voetnoot3 ac Venetorum, quae HispaniGa naar voetnoot4 in Angliam, Galliam, Belgium Germaniam - hisce enim omnibus insidias struit - molimina, qui conatus. Atque cum iam et Anglum nuptiali amiculoGa naar voetnoot5 involverit, metuendum, ne omnes terras, omnia maria moveat, reformataeque religionis homines ubique terrarum ad internecionem usque, si possit, deleat. Atque sic iudicium tuum super illis rebus, quae post discessum meum ad vos allatae sunt, mihi non invidebis atque ambo hoc quasi fomento suo bene inchoatam amicitiam nostram corroboremus. Ex parte mea sedulus ero, donec occurrat quod praesentiam nostram exigat. Ac de quo nuper tecum tecte admodum, de eo apertius ac explicatius agam. Hisce calamum sisto tibique novum hunc insequentem annum ex animi sententia in vota tua facilem felicemque precor. Salutat te consul Hinricus BrokesGa naar voetnoot6 pari modo. Bene vale, vir clarissime atque consultissime, atque me in numero tuorum habe. Lubecae 21 Decemb. Nomini tuo addictissimus
| |
Litteras tuas mittas ad advocatum Ioan. RisewickGa naar voetnoot7, atque illas Cosli. Brockes curet reddendas. Scribitur ex Suecia pacem firmatam cum MoscowitaGa naar voetnoot8, verum nescitur, quibus conditionibus. | |
Adres (in margine met andere hand): Ex. D. Hug. Grotio. |
|