Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1902. 1633 december 21. Van P. CunaeusGa naar voetnoot4.Cum ante annum ad literas tuas respondissemGa naar voetnoot5, vir amplissime, epistolam senatori supremae Curiae D. ReigersbergioGa naar voetnoot6, affini tuo, commisi, quam pervenisse in manus tuas credo. Ea scriptione summam meam in te observantiam, ut debui, testatus sum, ac simul de Petro HartzwigioGa naar voetnoot7, ICto Hamburgensi, quem mihi commendaveras, judicium laudabam tuum. Nunc quod etiam novissimis literis tuisGa naar voetnoot8 petis, ut CassioGa naar voetnoot9 tuo, si quid possum bene faciam, mirifice ejus causa et cupio et debeo. Ille vero nulla re magis animos sibi omnium eruditorum conciliabit quam quod se tibi probatum fuisse domestico ministerio atque ab illo divino ore tuo pependisse gloriari potest. Quanta contentione quantisque praemiis non a Suecis modo, sed a rege DaniaeGa naar voetnoot10 etiam atque ab ipso imperatoreGa naar voetnoot11 inviteris, non ex vano rumore, sed optimis certissimisque autoribus accepi. In qua re habebit utique quod vehementer obstupescat posteritas, cum tu et patrio solo extorris et honoribus dejectus amplissimis, amorem Bataviae tuae ita constanter retines, ut privatam apud exteras gentes vitam degere, quam capessere oblatam ibidem a principibus maiorem dignitatem malis. Id firmissimi pectoris consilium inter Bataviae miracula non posue- | |
runt illi, quos olim scis epigrammate utrinque de his certavisse, quia nondum tunc contigerat res tam nova. Observationes tuae in novum testamentumGa naar voetnoot1 cur editae non sint, dum in Gallia esses, causam forte comminisci possum. At quid nunc te retardet, non video hercle. Rogo te, ne fructu tam praeclari operis diutius carere patiaris seculum nostrum. Deus te, vir summe, incolumen servet nobisque et patriae tuae reddat. Lugd. Batavorum 21 Decembris 1633. |
|