Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1808. 1632 december 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Et patris optimi literas 28 Novembris datas per Wolterii filiumGa naar voetnoot5 et tuas mensis ejusdem exitu datas recte accepi, mi frater, et pro utrisque utrique gratias ago. Pro iis, qui nuntias, nihil habeo; ita omnia mors magni Suecorum regisGa naar voetnoot6 moerore metuque implevit. Inter eos, quorum haec res damno evenit, me non numero. Sunt alia nec minora, quae se offerunt. Quid ni? cum CassiusGa naar voetnoot7 noster a secretis sit factus Iohanni Holsatiae duciGa naar voetnoot8, non sine mea commendatione. Sic soleo amicos. Ego ex illo malo pacem spero Germaniae fracta bello parte utraque, illa maxime, quae tanto duce immensum sperabat. Neque vero hoc tantum corpus suo orbatum capite, sed et alterum membris inter se parum cohaeret. De Palatini etiam morteGa naar voetnoot9 rumores hic sunt. Vestris, nisi festinant, Germania quietem praeripiet. Galliae status in tantis animorum motibus nisi turbatur, est hoc praeter gentis ingenium. Caeteroqui frater regiusGa naar voetnoot10 satis commisit, nequis ipsi salutem suam credat. Nobilis est juvenis ille non nisi suorum mortibus ac calamitatibus. Interim purpuratus ille cum giganteis consiliis quo evasurus sit, nescio. | |
Φυσᾷ γὰϱ οὐ σμιϰϱοῖσιν αὐλίσϰοις ἔτι.
Ἀλλ᾽ ἀγϱίοις Φὐσαισι, Φοϱβείας ἄτεϱGa naar voetnoot1
De BotruioGa naar voetnoot2 quod scribis potius est, ut temporis causa fictum credam. Alioqui sunt quae rex Galliae tuendi jus habeat, quod jus tempore non intermori nos quoque cum caeteris sentimus. Uxorem in Zelandia haerere malo quam ibi aliquid petiturae speciem praebere. Si qua descriptio prodierit de hoc principisGa naar voetnoot3 initu triumphali, fac amicos hic qui sunt participes. Ego, qui illis non tangor, aliis gaudeo morem posse gerere. CorneliusGa naar voetnoot4 jam ter lectis Batavicis InstitutionibusGa naar voetnoot5 latinas legit adjunctis Graecis. Syndicum Antverpiensem EdelherumGa naar voetnoot6, qui nunc illic esse nuntiatur, non novi. AliusGa naar voetnoot7 id munus fungebatur, cum pulcherrimae urbis hospes essem. De comitibus HohenloiisGa naar voetnoot8 quod scribit pater valde dolet. Erant enim spei bonae et nostri amantes. Spero futurum, ut qui superestGa naar voetnoot9 in avitas laudes succrescat. Rogo inquiras, an domum, quam Delfis habent, velint vendere. Forte reperiemus hic emtorem, qui nostris parentibus usum, dum vivent, sit affirmaturusGa naar voetnoot10. Cogita et cum uxoreGa naar voetnoot11 bene vale cumque liberis et amicis omnibus. 24 Decembris novi Cal. 1632. Tui amantissimus frater
|
|