Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1901. 1633 december 10. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Mitto tibi responsum meum de re TrajectinaGa naar voetnoot2 et gaudeo inspexisse me acta ipsa, quae multum in quaestionibus juris controversi lucis afferunt. FabrumGa naar voetnoot3 tamen non vidi neque nancisci hic potui. Quantum ex ipsa interrogatione conjicere possum, non erit ex voto consulentium quod respondi. Sed religionis nostrae est etiam in iis, quae disputationem recipiunt, id dicere, quod maxime aequo et bono convenit. De re mea abunde antehac dixi scripsique et probo quod suades: abrumpi inutiles moras. Deus mihi ita bene faciat, ut bene patriae volui. Vale, mi frater, cum parentibus et amicis. 10 Decembris 1633. Tui amantissimus frater
|
|