Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1877. 1633 september 22. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Hugoni Grotio. Hamburgum. Amplissime vir, Qui has defert, nomine Johannes Fredericus SlisserGa naar voetnoot4, Halasaxo, Lugduni aliquamdiu studiis operam dedit, unde per urbem nostram Helmstadium cogitans ajebat desiderio se maximo teneri videndi ac salutandi tui; quod quo honestius posset -utrum motu proprio, an consilio alieno non sat scio-, obnixe rogabat, aliquid sibi literarum ad te dare vellem. Primum tergiversabat, non tam quia hactenus non vidissem juvenem, quam quia occupatissimus essem hoc tempore et uxorem tuam quotidie hic expectamus, perquam quicquid scribendum esset, optime curaretur; sed enim ille instare, et visus perhonestus literarumque ac literatorum amans. Quare tantillum nolui denegare. Prorsus vero erat, ut una mitterem Reidanum a filio Latine redditumGa naar voetnoot5. Quippe jam mensis est quod lucem vidit, sed nolui ignotum onerare. Fortasse jam aliunde intellexeris de obitu archiepiscopi CantuariensisGa naar voetnoot6. Ei suffectus, ut audio, episcopus LondinensisGa naar voetnoot7, vir ut mei tuique amantissimus, ita | |
veritatis et pacis admodum studiosus et eapropter non aeque carus illis, quibus novellitas et dissidia placent. Deus diuturnam ei vitam det. Aliquid hic cognovi de colloquio tuo cum serenissimo Daniae RegeGa naar voetnoot1. Aliunde etiam percepi, ut rex PoloniaeGa naar voetnoot2 de te cogitet. Mihi haec perjucunda, qui optime, ut debeo, tibi tuisque volui semper nec velle desinam; scio tamen, quid magis exoptarim. Sed si tardipede illo deoGa naar voetnoot3 dii Batavi tardiores esse pergunt, equidem infoelicitatis nostrae causa illis magis tribuenda erit quam tibi, cui miserum est semper pendere. Quod cum dolore scribo. Vale, vir et amice incomparabilis. Amstelodami.
Tuus tuo merito,
| |
Postquam has literas exararam, pluribus cum Slissero sum collocutus et intelligo esse eundem, qui ante annum locutus mecum de recta studiorum ratione. Saepius etiam me docentem audivit, imo et sermonem tecum habuit Hamburgi. Calixto GermaniaeGa naar voetnoot4, ut ego quidem censeo, theologo principi, est familiaris. Haec quia me fugerant, cum superiora scriberem, attexere volui, quia ad commendationem ornatissimi et doctissimi juvenis facere videbantur. Iterum vale. |
|