Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1872. 1633 augustus 19. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vidi et ego, vir usquequaque doctissime, Puteani scriptumGa naar voetnoot2, de quo illi negotium exhibetur. Videtur mihi neque a vero abire neque ea dicere, quae in arcano sunt reposita, sed parum memor veteris Belgarum legis, ne quid ad rempublicam pertinens alii quam magistratui nuntietur, quam tamen scis nec apud Batavos servari. Sed gens imperiosa Hispani nolunt sua peccata traduci. Spero valituram in hoc WouweriiGa naar voetnoot3 auctoritatem, ne viro bono noxae sit pacem ardentius expetisse. Reidani opusGa naar voetnoot4, dignissimum in quo Vossii filiusGa naar voetnoot5 laboret, exspectabimus magno cum bono externarum gentium, quibus non aliunde promtius rempublicam nostram et ejus actus pernoscere. Quod Petrum meumGa naar voetnoot6 excitas, facis pro perpetuo tuo in me ac meos amore. Mirarer, unde ista in liberis meis pigritia, nisi viderent patri diligentiam suam male cessisse. Quo evasura sint de induciis colloquia, opperior cum caeteris et ipse, magis aviditate humani ingenii quam quod mea intersit in utram partem casura sit res. Puto tamen licere in re dubia id optare quod est humanius. Vale cum uxoreGa naar voetnoot7 et liberis, vir valere dignissime. 19 Iulii 1633. Tuus totus H. Grotius. |
|