Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1871. 1633 augustus 12. Van M. RuarusGa naar voetnoot1.Multum debeo comitati tuae, vir amplissime, qui non tantum me benigne coram habuisti, sed et amicos meosGa naar voetnoot2. Ego ab illis, postquam hinc abierunt, literas nullas accepi, quod miror. Intellexi tamen aliunde, alterum eorum, cui tu literas pro nomenclatore ad amicos in Gallia paraverasGa naar voetnoot3, opinione diutius in urbe vestra substitisse. Itaque non dubito, eum literas, quas tu relictas existimasti, post a te petivisse. Quas tu literas meis junctas ad generosum SlupeciumGa naar voetnoot4 atque DomaradziumGa naar voetnoot5 destinasti, eas jam curavi. Sed ad CrelliumGa naar voetnoot6 quo tuas mittam, non invenio: is enim rebus humanis jam valedixit. Quia tamen existimo argumentum earum nihil habere secreti permittis, ceu opinor mihi, ut eas resignem mihique habeam. Aegrotare coeperat vir optimus me praesente, qui illuc veneram IV eid. Maji, cum paullo ante eruditissime pro concione de sensu duorum extremorum versiculorum capitis tertii posterioris ad Corinthios disseruisset, ex febri maligna, quae passim tum per oppidum grassata domum quoque illius infecerat. Ex illa cum XXI dies mente integra - quod in illo morbo rarum - laborasset, tandem IV non. Junii paullo ante octavam horam aetatis circiter quadragesimum tertium annum placide exspiravit praesente fere tota loci illius ecclesia, quae paullo ante ad illum valedictura convenerat illiusque spiritum Domino Jesu voce ecclesiastae SchlichtingiiGa naar voetnoot7 multis cum lachrymis commendaverat. De loco ArrianiGa naar voetnoot8 tibi assentior illum de Judaeis intelligendum, et ipse jam deprehendi in libro quarto Christianos illi Galilaeorum nomine venireGa naar voetnoot9, et video alibi quoque ita eum Judaeorum mentionem facere, ut satis appareat discrimen utriusque cultus illi non ignotum fuisse. Illud tamen miror, cur cum initiationem Judaicam designare velletGa naar voetnoot10, baptismum potius quam circumcisionem nominaverit. An id eo fortassis fecit, quod baptismus, qui in publico fiebat, magis in externorum oculos incurreret? an potius, cum in eodem loco Syros atque Aegyptios nominasset, existimavit non satis commode ab his gentibus Judaeos per circumcisio- | |
nem distingui, quandoquidem et Aegyptios et Syrorum nonnullos circumcisos fuisse HerodotusGa naar voetnoot1 aliique scriptores antiqui testantur, eoque baptismum non aeque fortassis illis gentibus frequentatum nominare maluit? Conjecturae tuae, qua apud Arrianum pro Ἰουδαῖος σπουδαῖος substituis, volens subscribo et caussam erroris agnoscoGa naar voetnoot2 nec video, quis alioquin idoneus ex eo loco sensus exsculpi queat. Caeterum invitatus benignitate tua, quam in explicanda superiore difficultate adhibuisti, affero nunc aliam ad te quaestionem, seu quaestiones potius, paullo majoris quidem momenti, sed tui tamen fori proprias, qui de iure pacis atque belli tam erudite disseruistiGa naar voetnoot3 et de ecclesiastica disciplina ex monumentis antiquitatis illustrandaGa naar voetnoot4 spem nobis aliquam in posterum fecisti. Quaestiones meae ex facto nascuntur: itaque factum ipsum primum exponam. Quidam ex nostris uxoris defunctae sororem germanam in matrimonium ducere constituit dissuadentibus amicis, qui cum id mori publico repugnaret et a multis lege divina vetitum existimaretur, scandalum inde gravissimum metuebant. Perrexit nihilominus ille firmus animi, quem putabat cassibus humanis, cum divina lex non repugnaret, frustra irretiri; et cum neminem inter ecclesiastas nostros inveniret, qui nuptias consecraret, ex illa familia, quae Calvinum pro duce sequitur, nonneminem advocavit, cui tam scite os sublevit, ut affinitatis illius ignarus matrimonio benedixerit. Nostri ut ecclesiam purgarent a scandalo et criminationi legum violatarum occurrerent simulque et pertinacia et fraude hominis offensi, sacris ei interdixerunt, donec legitima poenitentia facinus expiaret. Evangelici vero, quos vocant, sive reformati non modo ecclesiasten, quod imponi sibi passus fuisset, in perpetuum exauctorarunt, sed et matrimonium male conflatum, quod in incestum existimarent, sua in synodo publica voce irritum pronunciarunt. Hinc aliquot mihi quaestiones suboriuntur: earum prima est, an matrimonium cum defunctae uxoris sorore lege divina sit vetitum, imo et pro incestu habendum. Non ignoro, quid vetent Imperatores in Codice sub titulo de incestis et inutilibus nuptiisGa naar voetnoot5; legi et quae ex Basilio MagnoGa naar voetnoot6 adducit Matthaeus monachusGa naar voetnoot7 lib. VIII Juris Graeci a LeunclavioGa naar voetnoot8 | |
[pagina 173]
| |
Ga naar voetnoot8 editi; quin et hoc scio omnes fere nostrae aetatis theo- | |
logos, quotquot a pontifice desciverunt, legem divinam ita interpretari, ut ejusmodi matrimonium vetitum existiment. Mihi tamen aqua haeret et video te quoque in alia esse sententia, si modo recte capio mentem verborum tuorum, quae leguntur lib. II. cap. V § XIV de jure belli ac pacisGa naar voetnoot1. Obtendunt illi quidem, in pari affinitatis gradu vetitum fratri fratris defuncti uxorem ducere, sed recte tu observasti non idem semper jus in pari gradu obtinere, quod diversa nonnunquam subsit ratio. Quin ipsa lex non obscure id genus matrimonii approbare videtur, dum interdicto de uxoris sorore ducenda expresse addit הייּחבּ in vita eius; cur enim distingueret, nisi ipsa mortua foret aliud? Nam quod nonnulli respondent, plurium uxorum matrimonium hic vetari, dilutum nimis videtur et recte refutatur per ea, quae tu habes § IX capitis supra jam allegatiGa naar voetnoot2. Eiusdem coloris videtur et illud, quod alii de sorore non germana aut uterina, sed consobrina sermonem in controverso Levitici loco esse velintGa naar voetnoot3; nec enim verosimile est legislatorem, ubi tam accurate cognationis affinitatisque gradus distinguit, nomina confundere et sub appellatione minus usitata simplicitati legentis imponere voluisse. Illud me tamen nonnihil turbat, quod videam Mosen MaimonidenGa naar voetnoot4, quem tu recte censes Hebraeorum veterum omnia legisse summoque judicio digessisse, hoc genus matrimonii improbare; a quo tamen non abhorrere videtur Salomon JarhidesGa naar voetnoot5 quodque inter Judaeos nostra tempestate, quantum ex ipsis | |
intelligere potui, satis est usitatum. Verba Maimonidae ita habent, si modo non imponit nobis interpres BuxtorfiusGa naar voetnoot1 par. Ill cap. XLIV More Nevochim: fratres se habent ut radix et ramus; hinc quia prohibita est soror, prohibita etiam est soror uxoris et uxor fratris; quoniam haec est duorum individuorum, quae sunt sicut radix et ramus in conjunctione corporis tertii. Atque haec quidem est prima mea quaestio. Altera est, an ob facinus, quod expressa Dei lege non sit interdictum, solo scandali metu aut quia mori gentis, in qua vivimus, adversatur, quenquam sacris arcere liceat. Ego quidem hic non culpo, quae nostri egerunt, quos video variis gravibusque causis impulsos fuisse; nec ignoro, quantopere Christiano persequenda sint non ea tantum, quae honesta atque justa, sed et ὅσα πϱοσφιλῆ, ὅσα εὔφημαGa naar voetnoot2, quantoque horrore cavenda infirmorum offensio. Sed vellem tamen hic libenter definitos limites, quousque scandali fugae aut moribus populi in animadvertendo indulgere liceat; ne si severitas sine cancellis sit, sub antiquam humanarum legum servitutem redeatur. Quid enim, si secundum theologorum usitatam distinctionem scandalum sit non datum, sed acceptum? quid, si mores libertati Christianae nimis sint graves atque molesti? Tertio quaero, an matrimonium ea qua dixi ratione male conflatum humana improbantium voce rescindi queat quamque ea rescissio vim habere debeat aut possit cum in ecclesia tum in republica. Credo quidem bonos illos viros, qui hoc sibi judicium arrogarunt, eo jure niti, quod SechaniasGa naar voetnoot3 atque EsdrasGa naar voetnoot4 in Judaeos, qui alienigenas in matrimonium duxerant, constituerunt. Sed primum non ita liquidum est interdictum de uxoris defunctae sorore quam de alienigenis; deinde recte observas ipse § XVI capitis jam ante dictiGa naar voetnoot5, non statim irritum fieri, quod male ab initio contractum est; cum diversa sint, prohibere atque irritum quid facere. Ego tamen vereor, ne is, qui matrimonio isti infelici sese implicuit, periculi, quod imminere sibi misero videt, metu, pontificis Romani dispensationem, quam vocant, hic requirat. Qua occasione quarto ex te quaero, an putes eum, qui pontificis Romani jugum semel abjecerit, salva animi conscientia, ut in republica salvus subsistat, legis aut consuetudinis humanae laxationem ab illo petere posse. Ni fecerit, in periculo erit et matrimonii contracti honor et illius fortuna; si fecerit, videbitur potestatem ejus, quem fortassis pro antichristo habet, denuo adorare atque eo nomine pessime apud omnes, qui pontificis imperium repulerunt, audiet. Sed nimis jamdudum molestus tibi sum tot quaestionum nodis eoque nec petere a te audeo, ut ad omnes aeque respondeas aut ita respondeas, ut et simul sententiae tuae rationes in medium afferas: video enim id gravius occupationibus | |
tuis futurum, quibus tanquam in publicum bonum semper intentis non lubenter privata curiositate obstrepo. Interim hoc mihi fortassis dabis, ut innuas breviter tuam de singulis sententiam; cujus ego caussam aliunde deinceps conquiram, modo auctoritatis tuae pondere judicii mei lanx interea firmetur. Sed ut et hoc nimium sit, illud saltem a te impetrem sine, ut ne mea haec importunitas alieniorem te mihi fecerit; nam ad illam me impulit tum fervens in me aliquid semper discendi studium, tum quod me nemo te melius docere possit. Vale, vir amodissime, et publico bono diu superstes age. Dab. Gedani prid. eid. Augusti MDCXXXIII. |
|