Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1856. 1633 juli 2. Aan J. Slupecki de KonaryGa naar voetnoot1.Generose domine, Litterae tuae ingenii tui velocitatem non imitantur. Aegre enim et casu quodam XXII Junii die non per quemquam mihi notum, set apud tabellarium repertae ad meas manus pervenerunt. Sed tamen et in tam veteribus litteris gaudeo extare monumenta amicitiae tuae semper recentis. Qua ego me etiam in multis adversis beatum judico multoque magis siquanti eam aestimem, rebus potius quam verbis possem testatum dare. RegemGa naar voetnoot2 vobis tam mirifico omnium consensu [op]tatum ingens Dei beneficium in gentem Polonam interpretor optoque, ut hanc suorum benevolentiam ad finem usque aetatis perferat. Inter multas regni vestri leges praestantissimum, ne religio cuiquam fraudi sit, non sua tantum sanctimonia, sed et regis ingenio tutam fore atque illacessitam, confido. Bellum Moscoviticum item ut alia bella paceGa naar voetnoot3 mutatum cupem, non idem optantibus Suecis Quorum reginamGa naar voetnoot4 vestro regiGa naar voetnoot5 nupturam quorundam sermonibus jactatur me quidem non credulo ob dissidium religionis, cui quod nostri saeculi latissime patens malum est, status publici ratio affusa, vim et acrimoniam addit de suo. Illustri dominae matriGa naar voetnoot6, fratribusqueGa naar voetnoot7 ac propinquis tuis, si omnia bene procedunt, eius boni partem, pro eo, quem vobis vovi animo, ad me pertinere intelligo. Deus vos omnes sospitet. Hamburgi MDCXXXIII, II Jul. Kalendarii novi. T. generosae nob. devotiss.
| |
Adres: Generoso domino Georgio Slupecki, libero baroni de Conari. |
|