Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1862. 1633 juli 28. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Vir amplissime, amicorum optime maxime, Eunte ad vos MatthisioGa naar voetnoot5 haud aliud scribere habui, quam quod his diebus haut laetus accepi optimum et disertissimum virum Erycium PuteanumGa naar voetnoot6, in periculum aut certe molestias aliquas incidisse. Scripsit stateram Belli et Pacis, quo nonnullis de partium suarum impotentia prolatis complures offendit. Nosti fastum Hispanorum et principum aures, quorum nec hae neque illi veritatem accipere sustinent. Itaque nisi nossem multos ei in aula Bruxellensi, quo vocatus est, amicos esse nisi quoque ingenium et eruditionem illius aestimari scirem, sinistri aliquid vererer. Nunc optima non omnino despero. Utinam non aliud audire cogantur | |
quam quod olim in simili fere negotio, a PhalarideGa naar voetnoot1 aiunt fuisse dictum Simonidi? Μέλοιεν σοὶ Μουσῶν εὐϰλέεις πόνοι. Rerum hic novarum nihil. De pace adhuc ambiguae opiniones. Haud dubie, priusquam conveniat, de nostris aut hostium armis aliquid audiemus. Opus nostrum GrammaticumGa naar voetnoot2 quotidie procedit. Jam libro quinto praelum fervet. Reidanus filii mei DionysiiGa naar voetnoot3 intra hebdomadem unam et alteram finem accipiet. Simulac editus erit, tibi mittet, qui jure tuo non illum modo, sed quicquid etiam a me aut meis proficiscitur exigere potes. De filio tuoGa naar voetnoot4 subinde rectorem OstdorpiumGa naar voetnoot5 conveni, cujus literas accipies cum meis. Absque eo esset, fusius scriberem. Ingenium semper laudat. Visus tamen paulo plus diligentiae requirere. Quod celare non debui, quatenus tuis non minus quam meis bene volo. Quia una alteraque hebdomade domi eum meae non videram, ipse accessi domum illius et commonui, ut frequentius me meosque inviseret. Simul aurem vellebam de Oratione quadam e Tacito, quam promiserat se carmine redditurum. Non desinam eum monere et hortari omniaque illa facere, quae te velle scio. Vale, amplissime vir. Tuus tuo merito
| |
Amstelodami, MDCXXXIII v. Kal. Sextil. |
|