Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1861. 1633 juli 26. Van J. WittenGa naar voetnoot4.S.P. Nuperi nostri sermones, vir amplissime atque consultissime, adeo firmiter adhuc memoriae inhaerent, ut nihil magis desiderem quam illos ad finem, propter quem et inter nos habiti et propter quos ad te profectus fui, perducam, id est, te in partes nostras traham. Quod ego tunc temporis tecum egi, idem princeps meusGa naar voetnoot5 eodem tempore Wolgasti cum domino Gabriele Oxensternio domini cancellarii fratreGa naar voetnoot6 locutus est, cui omnia illa auditu carissima fuerunt. Ac quia dominus meus denuo octavo huius eo ad exequias celebrandas ivit de integroque hanc rem repetiturus, nullus dubito, quin brevi tecum omnia peragantur. Nunquam velit quisquam, inquit Seneca, tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possitGa naar voetnoot7. Eadem et mens domini cancellarii; vult diaeta respublica nostra curari incipiat tedeatque chirurgiae, verum ita, ut pax nulli nostrorum fraudi sit, id est, non sit servitutis pactio. Quodque bene notat Cicero ad famil. lib. 10, epist. 6.Ga naar voetnoot8 atque ad quem scopulum multi naufragium fecerunt. Ne itaque | |
et nos hic impingamus, certe egregiis viris nobis opus erit atque plurimum referre autumo, quales viri tam memorabili operi manus admoturi sint. Ab intimo domini cancellarii habeo ipsum velle, ut ipsi semper sis a consiliis et latere, atque, ut verum fatear, si praefixum finem nostrum nos Euangelici attingere volumus, hoc maxime necessarium erit. Quae moles etiam negotiorum ibi non te latet atque tu oneri ferendo es. Deus atque illi, quorum interest, aegram sauciamque rempublicam relevari ac tandem a perpetuo conflictu requiescere, tui tuorumque insuper rationem habebunt, ne egeatis, de quo prolixe coram. Atque haec te scire operae pretium duxi. Quid de motibus ad Danubium, Rhenum, Mosam - per quam iuxta ac terra Batavos properare ad Castellum Steffenswert demoliendum fama est - sperandum, pro amore in me tuo facies, ut sciam. Cui si adnexeris quae illis adfinia, scilicet quae imperatorisGa naar voetnoot1 in pacis tractatu cum SaxoneGa naar voetnoot2 consilia, quae Galli cum Batavis in Hispanum molimina, obtinui quod volui. Et si ne peut on renger les pièces, selon l'advis de mons. de MontagneGa naar voetnoot3, si on n'a poinct la forme du total en la teste, atque in quo tu solus me erudire poteris. Duo restant, ne praetereas, an uxor redierit ac quamdiu adhuc Hamburgi sis commoraturus, atque nullus viventium hoc ultimum a me resciscet ac secundum id maturabo iter meum ad te. Quod si ad cancellarium iveris partes nostra[s] amplexurus, ita res meas componam, ut per totam hiemem vobis, Deo volente, adsim. Habeo enim quae cancellarium scire interest ac quae a multis annis in nostros praesentes sermones reservavi neque calamo expediri possunt. De quibus etiam prolixe coram. Hisce bene vale, ad petita mea responde ac me, ut facis, ama. Lubecae 26. Iulii 633. Nomini tuo addictissimus
| |
Adres (met andere hand): Amicissimo atque consultissimo viro D. Hugoni Grotio, amico meo multis nominibus honorando Hamburgum. |
|