Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1907. 1634 januari 14. Aan M. RuarusGa naar voetnoot1.Literas tuas, doctissime Ruare, ut crebras amo ita dilatas non queror. Et si causam non afferres, commodum mihi tuum sufficeret. Nunc causa, quam adfers, talis est, ut vel duro exactori purgare te possit. Ad alia antequam venio, Deum precor, conjugii auctorem, tuas nuptiasGa naar voetnoot2 ut prosperet perpetuaque concordia beet. In Leonardi Sorgii morteGa naar voetnoot3 quod fecisti damnum utinam aut ego sarcire possem aut qui nunc hic cum bene dotata uxore larem fovetGa naar voetnoot4 cujusque et aedibus et amicitia fruor, MatthisiusGa naar voetnoot5, qui te et salutat plurimum et omnia offert, quae suae sunt opis. CrelliiGa naar voetnoot6 postuma opera avide exspectabimus eoque magis, quod abs te dijudicata et limata ad nos pervenientGa naar voetnoot7. Noli dubitare, quin in amicorum classe habiturus semper sim et quidem interioris admissionis non eos tantum, quos mihi epistolae tuae commendaverint, sed quoscunque tibi caros sciero; id enim mihi pro testimonio sufficiet. De baptismo Judaico quae scribis vera sunt; et adjici potest ad ea quae commemoras loca illud ex scholiaste Juvenalis vetere et scriptoribus uso, qui proxime IuvenalisGa naar voetnoot8 saeculum fuere, ad illum versum Quaesitum ad fontem solos deducere verposGa naar voetnoot9.
| |
Sic ille ait: ubi baptizanturGa naar voetnoot1. Quod quanquam ad rectam versus illius expositionem non pertinet; culpat enim Juvenalis το τῶν Ιουδαίων ἄμιϰτον, qui ne communia quidem humanitatis officia, qualia sunt erranti viam, sitienti fontem monstrare, praestarent τοῖς ἄλλο ἔϑνεσιν. Testimonium tamen praebet mori τῶν ἰουδαιζόντων in oculos Romanorum quoque incurrenti. Quantum ex libris, quos ad manum non habeo, cognoscere potui, sic res se habet. Quo tempore lex per Mosem data est, multi adhuc populi, quanquam sub diversis ritibus, perstabant in cultu unius Dei et honestis moribus, quos Deus aut per sensum communem aut per oracula Adamo Noaeque data humano generi praescripserat. Ex illis si qui vellent cum Hebraeis habitare, licebat id per legem neque institutis hebraicis, nisi in quibus ob publicae ἐνταξίας faciem sejungi ab aliis commode non poterant, tenebantur, ut videre est tum alibi tum Levit. XXV. 35Ga naar voetnoot2 et Levit. XXV, 47, ubi Chaldaeus בשׇׁותוְ דגֵGa naar voetnoot3 interpretatur incolam incircumcisum. Si quos tamen populos ab Abrahamo ortos constaret, puta Ismaëlis, CethuraeGa naar voetnoot4, Esavi posteros, his jus incolatus non dabatur, nisi et impleta circumcisionis lege quippe ad ipsos non minus quam ad Israëlis posteros pertinente. Quod dixi de duratione τῆς μονοϑεοῦ ϑϱησϰείας ex historia de Abimelecho, Melchisedeco, JethroneGa naar voetnoot5 apparet. Paulatim tum quod Deus curam suam ferme ad unum populum retraheret, tum quod ejecti ab Hebraeis populi late spargerent superstitionis et morum illaudabilium contagia, factum est, ut nulli essent populi defectionis immunes. Itaque ex eo tempore a sapientibus Hebraeis institutum est, ne qui ad jus incolatus admitterentur, nisi qui solenni mersatione professi essent se pravumGa naar voetnoot6 cultum vitamque ἄνομον exuere, praevia circumcisione, si de Abrahami essent genere, sine ea, si aliunde orti. Si qui praeterea vellent totam Mosis legem sibi imponere, de eo fiebat testatio et sic in numerum non incolarum, sed civium recipiebantur honorumque erant participes, nisi ex illis essent gentibus, quas lex speciali de causa exceperat. Gravis autem causa fuit, cur etiam circumcisis injungeretur altera baptismi professio, quia gentes aliquot circumcisae ad falsos deos jam defecerant. Est autem ferme apud populos omnes receptum ut emendatio vitae signo conspicuo ablutionis et, ubi magna esset mutatio, mersationis exprimeretur. Vetus scholiastes Horatii ad illud Epistolae primae Ter pure lectoGa naar voetnoot7, ter, ait, | |
mergunt qui se expiantGa naar voetnoot1. Hinc baptae apud Graecos; Isidos quoque et Mithrae sacris, Tertulliano docente eo qui de baptismo est libroGa naar voetnoot2, per lavacrum initiabantur. Ejusdem Tertulliani est eodem libro: certe ludis Apollinaribus et Pelusiis tinguntur; idque se in regenerationem et impunitatem perjuriorum suorum agere praesumuntGa naar voetnoot3. Hunc ergo communem gentibus intellectum secuti Hebraei non immerito commaculatis vita impura tinctionem, id est mersationem, injunxere. Ac propterea, cum Johannes divino instinctu ipsos, quod hactenus factum non erat, Judaeos tingeret, facile intellectu omnibus fuit significare eum gentem Judaicam, quanquam in professione μονοϑείας perstantem, caetera vitae tamenGa naar voetnoot4 non minus impuram esse quam essent οἱ πολύϑεοι, ac proinde in illis quoque parem vitae mutationem, quae mersatione indicari solebat, requiri. Ad vetus illud exemplum apostoli a Christo jussi τούς Ἕλληνας merserunt, Judaeos vero ad Iohannis exemplum; utrosque in agnitionem peccatorum, non qualicunque spe remissionis, sed certa ejus fide, Dei summi parentis auctoritate per filium publicata, per mortemGa naar voetnoot5 obsignanda. Nunc ad conjugalem quaestionem venio. Vetuit Christus matrimonia rata, id est secundum legem Mosis aut aliorum populorum honestas ac probabiles leges inita, dirimi, nisi ex gravissimis causis, qua in re omnium populorum bene moratorum leges sibi faventes habet. Nam et quae leges divortia indulgent, optant tamen ac praeferunt indivulsam fidei conjugalis copulam. At ne humanis legibus potestas hujus aut illius generis matrimonii adimi hominibus posset, qua potestate ademta sequitur, ut conjugium nullum sit, sicut in contractibus aliis evenit, nusquam edixit; imo vero legum conditoribus non reliquit modo, sed et sanctionibus suis confirmavit, quam consensu gentium habebant in rebus ejusmodi potestatem. Quin et seposita consideratione ejus juris, quod aut ab initio, cum una viverent homines, commune humani generis in singulos habuit, aut quod postea dispersis gentibus in minoribus illis societatibus boni communis atque ordinis causa resedit, faciamus aliquem probabili de causa, quae Dei cultum aut parentum reverentiam aut meliorem sui custodiam attingeret, voto atque etiam jurejurando palam se obstrinxisse, ne talem aut talem duceret, et videamus, an ratum futurum sit, cum aliqua talis impedimenti conscia matrimonium. Sunt sane, ut ais, populi, ubi rata habentur matrimonia liberum etiam intra annos 25 inita sine parentum proximorumve assensu. Sed alibi aliter observatur, nec in protestantium tantum terris, sed et in Gallia jampridem, ubi ne rata aut licita essent id genus conjugia, conventu ordinum Blesiensi institutum estGa naar voetnoot6 et frementibus quanquam sacerdotibus quotidie in summis auditoriis, quae parlamenta vocant, eum in modum judicatur. Sic et aliis in locis irrita habentur conjugia feminarum cum tutore tutorisve filio. Et multa alia sunt ejusmodi constituta in Theodosii et Iustiniani CodiceGa naar voetnoot7 non | |
sine episcoporum consilio, antequam ecclesia rem istam sui juris fecisset. In Basilii responsis invenio matrimonium a liberis factum invitis parentibus ab ecclesia habitum ποϱνείας locoGa naar voetnoot1. Quae cur cum Christi praeceptis pugnare non existimem, ex allato jam discrimine, quod est inter impedimenta a lege positum, nondum contracto conjugio et inter rite contracti dissolutionem, puto posse intelligi. Res meas quod attinet, etiamnum ἐπέχω. A SavazioGa naar voetnoot2 si quisquam ad me venisset, ultro ad ipsum cucurrissem; nunc quid intercesserit, suspicari forte possum, scire non possum. Rex vesterGa naar voetnoot3 si mea opera uti volet, ubi sciero quam ad rem, non longum sumam deliberandi spatium. DwingloiusGa naar voetnoot4 manet in statione. In Anglia is, qui Londinensis fuerat episcopus, ad ἀϱχιεπισϰοπὴν Cantuariensem evectusGa naar voetnoot5 summam in regni ecclesiaeque rebus auctoritatem obtinet, vir prudens et ad antiquum ecclesiae exemplar, quantum tempora ferunt, respiciens. τῶν ἀδιαφόϱων nihil ibi Romanorum rituum reducitur, sed quae publicis regni moribus recepta sunt, ea ut ubique eandem habeant faciem, datur opera. Dogmata duriora, quae salutem hominum aut exitium clavis figunt adamantinis, magis magisque ibi exolescunt et paucos defensores inveniunt. Vale, vir clarissime, et, ubi res tuae id ferent, me ac Matthisium fac certiores de tua valetudine deque tuis laboribus. Hamburgi, IV/XIV Ianuarii Anni MDCXXXIV. T. Cl. Observantissimus
|
|