Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1908. 1634 januari 20. Van J. van BeverwijckGa naar voetnoot6.Hugoni Grotio, viro sanctissimo S.P.D. Et mihi voluntatem abstrusa discendi et tibi, clarissime eruditorum, docendi facultatem natura praebuit. Igitur perquam velim scire, quid de fatali vitae termino et necessitate artis medicae sentiasGa naar voetnoot7. Ex eo enim, quod fixa et immutabilia ab aeterno statuantur vitae nostrae spatia, non modo plebei quidam medicam artem, ut quae ista nec proferre nec mutare possit, supervacaneam, et medicos tanquam inutiles reipublicae in ultimas terras emandandos esse censent. Sed et viris doctis quandoque dicta excidisse audivi, quae talem opinionem foveant. Qui hac de re copiose ornateque scripserunt, non possunt non multum reliquisse industriae viri non solius Bataviae doctissimi, Haec qui profari possit, haud ambagibus
Implicita, sed quae regulis prudentiae
Suffulta rudibus pariter ac doctis patentGa naar voetnoot8
| |
[pagina 227]
| |
Digna res est, quam aliquantulum consideres: utinam ego dignus, cui copiam scientiae tuae facias. Non sum equidem ex eorum numero, quibus RutiliiGa naar voetnoot1 caussa - ut loquitur SenecaGa naar voetnoot2 - caussa dicenda omnibus seculis. Reliqua norunt omnes, quibus ego vel leviter notus. Neque enim affectum meum ex admiratione virtutum tuarum natum, quoties usui venit - venit autem quotidie - dissimulare possum, et apud eos, quibus Grotii nomen sanctum, et eos quibus
ἐν δ᾽ἰῇ τιμῇ ἤ μὲν ϰαϰὸς, ἠδὲ ϰαὶ ἐσϑλόςGa naar voetnoot3
et eos denique, qui se aerugine calumniandi contaminant turpi foetu impotentis animi. Exiguum specimen praebere poterit haec, quam mitto, Epistolica Quaestio. Invenies vestri praeconia nominis illic;
Invenies animi pignora multa meiGa naar voetnoot4.
Utinam aliquando videre liceat fata votis nostris secunda, ut animum hunc re potius quam verbis declarare possim. At si fata negant reditum, tristesque sorores,
Stamina quae ducunt, quaeque futura neunt,
Me vocetGa naar voetnoot5.
Sed parco male ominatis verbis, et te tandem, Batavorum optime et doctissime, patriae tot laboribus tuis ornatae, quanquam iam plane Rutilium te animum revertendi amisisse ex parente tuo intellexerim, restitutum iri auguror. Ita patriae bene sit, ita diu foeliciter valeas atque vivas O aevi, o patriae gloria prima tuaeGa naar voetnoot6.
Dordrechti XX Ian. MDCXXXIV. Virtutum tuarum cultor
| |
Ubi has te accepisse intellexero, mittam responsum Salmasii tuiGa naar voetnoot7, vel nostri potius, quod reliquis omnibus magnitudine par Lugduni excuditur. Vir integerrime et doctissime, vale. Effigies tua aeri nuper hic incisa mihi licet ἀμούσῳ hoc epigramma expressit, in quo animum scribentis tantum agnoscas:
Οὗτος ὁ Γϱωτιάδης, ὁ παλαιά τε ϰαὶ σοφὰ εἰδὼς.
Ἕϱμα διϰαιοσύνης, ϑαῦμα δαημοσύνης.
Πάντα τὶς εἴπειεν; ἀϱετῇσιν ἐϰόσμεε ϰόσμον,
Πάτϱῃ ἀμυνόμενος δεσμῷ, ἔπεσσι, χεϱί.
Μηδ᾽ ἐπὶ σοῖς Ἑλλὰς μεγαλαύχεο, μηδὲ σὺ Ρώμη.
Ἡϱώων πϱῶτος Γϱωτιάδης βαταβός.
| |
Grotius hic ille est, vetera et sapientia doctus,
Monstrum Doctrinae, Iustitiae columen.
Singula quid referam? ornavit virtutibus orbem
Defendens patriam carcere, voce, manu.
Roma tuos iactare, tuos nunc Graecia noli,
Heroum primus Grotius est Batavus.
| |
Adres: Amplissimo et Consultissimo viro D. Hugoni Grotio Batavorum optimo et doctissimo Hamburgum. In dorso schreef Grotius: 20 Ian. 1634 Beverwyck. |
|