Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1752. [1632] maart 14. Van J. van BeverwyckGa naar voetnoot1Hugoni Grotio viro incomparabili S.D. Nihil mihi unquam molestius fuit, quam cum tu, V.C., Roterodami esses, ego hic apud aegros tanquam clavo Aesculapii fixus, gaudium, quod ex reditu tuo ceperam, coram minus demonstrare et gratulabundus candidissimum pectus exosculari potuerim. Quod desiderium cum nimis diu tulisse viderer et audirem undique, quantas turbas ἄσπονδον πόλεμον πολεμοῦντεςGa naar voetnoot2 in conventu D.D. Ordinum darent, recta relictis rebus omnibus per portum Delfensem Hagam, ne ἀσύμβολοςGa naar voetnoot3 te accederem, me confero. Quam vix ingresso et de rerum tuarum statu sciscitanti refertur, quid pridie decretum fuerit. Obstupui primo auditu et ἄχος ϰϱαδίην ϰαὶ ϑυμὸν ἵϰανενGa naar voetnoot4. Merito enim verebar, ne dum Aristotelis exemplo non committis ne Athenae bis in philosophiam peccent, lumine et ornamento suo respublica privaretur, indeque optimo seni
Πατϱὶ σῷ μέγα πῆμα, πολήι τε παντὶ δέ δήμῳ,
Δυσμενέσιν μὲν χάϱμα, ϰατηφείην δὲ φίλοισινGa naar voetnoot5
Postridie discedo tristis, licet nonnihil erectus sermone eorum, qui primam coitionem acerrimam fuisse indignatione potius quam dolore dignum iudicabant, ac in posterum spem esse, ne quid indigni viro magno eveniret, meas quoque partes esse proviribus videre, ut civitas nostra loco suo et tot egregiis consiliariis se dignam gereret. Igitur spe bona recreatus hospitium tuum cum WittioGa naar voetnoot6 avunculo peto, cum famulus abiisse herum nuntiat, et dubitantibus serio idem | |
affirmat. Quod aegrius tulissem, si bonis nuntiis onusto τὸ ϰϱήγυον εἰπεῖνGa naar voetnoot1 licuisset. Huc reversus apud nominis tui cultores, imo et aemulos conqueror, tantas esse animis terrestribusGa naar voetnoot2 iras, ut nondum exsaturati odiis coelestem animam nobis et patriae invideant, caeteras tantum stuporem oppressisse, ut non resistant aut resistere audeant tribunis, qui nihil magis curant, quam ne respublica ad eos, quibus se ipsa olim commiserat, postliminio revertatur. Quanto animosius consul AmstelodamensisGa naar voetnoot3 diserte tuas laudes praedicare non extimuit? quanto consul DelphensisGa naar voetnoot4 Seriphio cuidam Themistoclis nostri virtutibus obtrectanti posse suos non minus, quam Roterodamenses Erasmo fecerant, statuam D. Grotio erigere respondit? Vivite, praestantissimi heroes, aureo potius quam hoc inficeto seculo digni ac vel hoc nomine, si quis virtuti, si quis eruditioni honos apud posteros. Nulla dies unquam memori vos eximet aevoGa naar voetnoot5.
Cum hisce apud nos sentiunt et sapiunt quibus ullus recti sensus aut mica salis in corde. Pauci degeneres animi, et qui aliorum libidine se circumferri sinunt, nocere non poterunt ei, qui omnibus profuit, nocuit nemini. Hoc, virorum praestantissime, Sibyllae foliumGa naar voetnoot6 esse credas, ea tibi expectanda ab hac civitate, quae virtutes tuae et merita in patriam merentur. De nonnullis sperare liceat, brevi cognituras,
Ἣν ἄτην, ὅ τ᾽ἄϱιστον Ἀχαιῶν οὐδὲν ἔτισανGa naar voetnoot7.
Τοὺς μὲν ὑγιαίνειν ἢ οἰμώζειν ϰελεύωGa naar voetnoot8, σοὶ δὲ, μέγα ϰῦδος ἈχαιῶνGa naar voetnoot9, εὖ πϱάττειν ἀδιαλείπτως. Dordrechti XIV. Mart. Virtutum tuarum cultor et eruditionis admirator,
| |
Cum has scripsissem, supervenit collega RusiusGa naar voetnoot10, consulis BeveriiGa naar voetnoot11 affinis, et te ex animo salvere iubet. | |
Adres: Summo et clarissimo viro D. Hugoni Grotio, Syndico urbis Roterod. dignissimo. In dorso schreef Grotius: 1631 (sic) Beverwijck. In margine en op twee plaatsen tussen de tekst latijnse vertalingen van de Griekse citaten en verdere toelichtingen. |
|